Project Canterbury


Articuli Confessionis Anglicanae

[according to the edition of Frederick George Lee (London: John T. Hayes, 1865).]

Articulus I

De fide in Sacrosanctam Trinitatem

Unus est vivus et verus Deus, aeternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immensae potentiae, sapientiae, ac bonitatis, creator et conservator omnium, tum visibilium tum invisibilium. Et in unitate huius divinae naturae tres sunt Personae eiusdem essentiae, potentiae, ac aeternitatis, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.

Articulus II

De Verbo, sive Filio Dei, qui verus homo factus est

Filius, qui est Verbum Patris, ab aeterno a Patre genitus, verus et aeternus Deus, ac Patri consubstantialis in utero beate Virginis ex illius substantia naturam humanam assumpsit: ita ut duae naturae, divina et humana, integre atque perfecte in unitate personae, fuerint inseparabiliter coniunctae: ex quibus est unus Christus, verus Deus et verus homo: qui vere passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, ut Patrem nobis reconciliaret, essetque hostia non tantum pro culpa originis verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

Articulus III

De descensu Christi ad inferos

Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est, et sepultus, ita est etiam credendus ad inferos descendisse.

Articulus IV

De Resurrectione Christi

Christus vere a mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanae naturae pertinentibus, recepit, cum quibus in coelum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad iudicandos homines reversurus sit.

Articulus V

De Spiritu Sancto

Spiritus sanctus, a Patre et Filio procedens, eiusdem est cum Patre et Filio essentiae, maiestatis, et gloriae, verus ac aeternus Deus.

Articulus VI

De divinis Scripturis, quod sufficiant ad salutem

Scriptura sacra continet omnia, quae ad salutem sunt necessaria, ita, ut quicquid in ea nec legitur, neque inde probari potest, non sit a quoquam exigendum, ut tanquam articulus fidei credatur, aut ad salutis necessitatem requiri putetur.

Sacrae Scripturae nomine, eos Canonicos libros Veteris et Novi Testamenti intelligimus, de quorum authoritate in Ecclesia nunquam dubitatum est.

De nominibus et numero librorum sacrae Canonicae Scripturae veteris Testamenti.

Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosuae, Iudicum, Ruth, Prior liber Samuelis, Secundus liber Samuelis, Prior liber Regum, Secundus liber Regum, Prior liber Paralipomenon, Secundus liber Paralipomenon, Primus liber Esdrae, Secundus liber Esdrae, Liber Hester, Liber Iob, Psalmi, Proverbia, Ecclesiastes vol Concionator, Cantica Solomonis, quatuor Prophetae maiores, duodecim Prophetae minores.

Novi Testamenti omnes libros (ut vulgo recepti sunt) recipimus, et habemus pro Canonicis.

Alios autem libros (ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla vitae et formandos mores; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet: ut sunt:

Tertius liber Esdrae, Quartus liber Esdrae, Liber Tobiae, Liber Iudith, Reliquum libri Hester, Liber Sapientiae, Liber Iesu filii Sirach, Baruch Propheta. Canticum trium puerorum, Historia Susannae, De Bel et Dracone, Oratio Manassis, Prior liber Machabaeorum, Secundus liber Machabaeorum.

Articulus VII

De Veteri Testamento

Testamentum Vetus Novo contrarium non est, quandoquidem tam in Veteri quam in Novo per Christum, qui unicus est Mediator Dei et hominum, Deus et Homo, aeterna vita humano generi est proposita. Quare male sentiunt, qui veteres tantum in promissiones temporarias sperasse confingunt. Quanquam lex a Deo data per Mosen, quoad ceremonias et ritus, Christianos non astringat, neque civilia eius praecepta in aliqua republica necessario recipi debeant: nihilominus tamen ab obendientia mandatorum quae moralia vocantur nullus quantumvis Christianus est solutus.

Articulus VIII

De Tribus Symbolis

Symbola tria, Nicaenum, Athanasii, et quod vulgo Apostolorum appellatur omnino recipienda sunt et credenda; turarum testimoniis probari possunt.

Articulus IX

De Peccato Originali

Peccatum originis non est (ut fabulantur Pelagiani) in imitatione Adami situm, sed est vitium et depravatio naturae eiuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati, qua fit ut ab originali iustitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat, et caro semper adversus spiritum concupiscat; unde in unoquoque nascentium iram Dei atque damnationem meretur. Manet etiam in renatis haec naturae depravatio, qua fit ut affectus carnis, Graece phronema sarcos (quod alii sapientiam, alii sensum, alii affectum, alii studium carnis interpretantur), legi Dei non subiiciatur. Et quanquam renatis et credentibus, nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere concupiscentiam fatetur Apostolus.

Articulus X

De Libero Arbitrio

Ea est hominis post lapsum Adae conditio, ut sese, naturalibus suis viribus et bonis operibus, ad fidem et invocationem Dei convertere ac praeparare non possit. Quare absque gratia Dei, quae per Christum est, nos praeveniente ut velimus, et cooperante dum volumus, ad pietatis opera facienda, quae Deo grata sint et accepta, nihil valemus.

Articulus XI

De Hominis Iustificatione

Tantum propter meritum Domini ac Servatoris nostri Jesu Christi, per fidem, non propter opera et merita nostra, iusti coram Deo reputamur. Quare sola fide nos iustificari, doctrina est saluberrima, ac consolationis plenissima; ut in Homilia de Iustificatione hominis Fusius explicatur.

Articulus XII

De Bonis Operibus

Bona opera, quae sunt fructus fidei et iustificatos sequuntur, quanquam peccata nostra expiare et divini iudicii severitatem ferre non possunt, Deo tamen grata sunt et accepta in Christo, atque ex vera et viva fide necessario profluunt, ut plane ex illis aeque fides viva cognosci possit atque arbor ex fructu iudicari.

Articulus XIII

De Operibus ante Iustificationem

Opera quae fiunt ante gratiam Christi et Spiritus eius afflatum, eum ex fide Iesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt, neque gratiam (ut multi vocant) de congruo merentur: imo cum non sint facta ut Deus illa fieri voluit et praecepit, peccati rationem habere non dubitamus.

Articulus XIV

De Operibus Supererogationis

Opera quae Supererogationis appellant non possunt sine arrogantia et impietate praedicari. Nam illis declarant homines non tantum se Deo reddere quae tenentur, sed plus in eius gratiam facere quam deberent: eum aperte Christus dicat: Cum feceritis omnia quaecunque praecepta sunt vobis, dicte, Servi inutiles sumus.

Articulus XV

Christus in nostrae naturae veritate per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus est immunis, tum in carne tum in spiritu. Venit ut agnus absque macula esset, qui mundi peccata per immolationem sui semel factam tolleret: et peccatum, ut inquit Iohannes, in eo non erat. Sed nos reliqui, etiam baptizati et in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes: et, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

Articulus XVI

De Peccato post Baptismum

Non omne peccatum mortale post Baptismum voluntarie perpetratum, est peccatum in Spiritum Sanctum, et irremissibile. Proinde lapsis a Baptismo in peccata locus penetentiae non est negandus. Post acceptum Spiritum Sanctum possumus a gratia data recedere atque peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere ac resipiscere. Ideoque illi damnandi sunt qui se quamdiu hic vivant, amplius non posse peccare affirmant, aut vere resipiscentibus veniae locum denegant.

Articulus XVII

De Praedestinatione

Praedestinatio ad vitam est aeternum Dei propositum, quo, ante iacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto, constanter decrevit eos, quos in Christo elegit ex hominum genere, a maledicto et exitio liberare, atque ut vasa in honorem efficta per Christum ad aeternam salutem adducere. Unde qui tam praeclaro Dei beneficio sunt donati, illi Spiritu eius opportuno tempore operante, secundum propositum eius vocantur; iustificatur gratis; adoptantur in filios Dei; unigeniti eius Iesu Christi imagini efficiuntur conformes; in bonis operibus sancti ambulant; et demum ex Dei misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem. Quemadmodum Praedestinationis et Electionis nostrae in Christo pia consideratio dulcis, suavis, et ineffabilis consolationis plena est vere piis et his qui sentiunt in se vim Spiritus Christi, facta carnis et membra quae adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad coelestia et superna rapientem, tum quia fidem nostram de aeterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit: ita hominibus, curiosis carnalibus et Spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuo versari Praedestinationis Dei sententiam perniciosissimum est praecipitium, unde illos diabolus protrudit vel in desperationem vel in aeque pernitiosam impurissimae vitae securitatem.

Deinde promissiones divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter propositae sunt; et Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est quam in verbo Dei habemus deserte revelatam.

Articulus XVIII

De speranda aeterna salute tantum in nomine Christi

Sunt et illi anathematizandi qui dicere audent unumquemque in lege aut secta quam profitetur esse servandum, modo iuxta illam et lumen naturae accurate vixerit: eum sacrae literae tantum Iesu Christi nomen praedicent in quo salvos fieri homines oporteat.

Articulus XIX

De Ecclesia

Ecclesia Christi visibilis est coetus fidelium, in quo verbum Dei purum praedicatur et sacramenta, quoad ea quae necessario exiguntur, iuxta Christi institutum recte administrantur. Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana, Alexandrina, et Antiochena: ita et erravit Ecclesia Romana, non solum quoad agenda et caeremoniarum ritus, verum in his etiam quae credenda sunt.

Articulus XX

De Ecclesiae Auctoritate

Habet Ecclesia ritus statuendi ius et in fidei controversiis auctoritatem; quamvis Ecclesiae non licet quicquam instituere quod verbo Dei scripto adversetur, neque unum Scripturae locum sic exponere potest, ut alteri contradicat. Quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis et conservatrix; attamen, ut adversus eos nihil decernere, ita praeter illos nihil credendum de necessitate salutis debet obtrudere.

Articulus XXI

De auctoritate Conciliorum Generalium

Generalia Concilia sine iussu et voluntate principum congregari non possunt. Et ubi convenerint, quia ex hominibus constant, qui non omnes Spiritu et verbo Dei reguntur, et errare possunt, et interdum errarunt, etiam in his quae ad normam pietatis pertinent. Ideoque quae ab illis constituuntur, ut ad salutem necessaria, neque robur habent neque auctoritatem nisi ostendi possint e sacris literis esse desumpta.

Articulus XXII

De Purgatorio

Doctrina Romanensium de Purgatorio, de Indulgentiis, de veneratione tum Imaginum tum Reliquiarum, nec non de Invocatione Sanctorum, res est futilis, inaniter conflicta, et nullis Scripturarum testimoniis innititur; imo verbo Dei contradicit.

Articulus XXIII

De vocatione Ministrorum

Non licet cuiquam sumere sibi munus publice praedicandi aut administrandi sacramenta in ecclesia, nisi prius fuerit ad haec obeunda legitime vocatus et missus. Atque illos legitime vocatos et missos existimare debemus, qui per homines, quibus potestas vocandi ministros atque mittendi in vineam Domini publice concessa est in ecclesia, co-optati fuerint et asciti in hoc opus.

Articulus XXIV

De precibus publicis dicendis in lingua vulgari

Lingua populo non intellecta publicas in Ecclesia preces peragere aut sacramenta administrare, verbo Dei et primitivae Ecclesiae consuetudine plane repugnat.

Articulus XXV

De Sacramentis

Sacramenta a Christo instituta non tantum sunt notae professionis Christianorum, sed certa quaedam potius testimonia et efficacia signa gratiae atque bonae in nos voluntatis Dei, per quae invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in se, non solum excitat verum etiam confirmat.

Duo a Christo Domino nostro in Evangelio instituta sunt Sacramenta, scilicet, Baptismus et Coena Domini.

Quinque illa vulgo nominata Sacramenta, scilicet, Confirmatio, Poenitentia, Ordo, Matrimonium, et Extrema Unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt, ut quae partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitae status sunt in Scripturis quidem probati, sed Sacramentorum eandem cum Baptismo et Coena Domini rationem non habentes, ut quae signum aliquod visibile seu ceremoniam a Deo institutam non habeant.

Sacramenta non in hoc instituta sunt a Christo ut spectarentur aut circumferrentur sed ut rite illis uteremur. Et in his duntaxat qui digne percipiunt, salutarem habent effectum: qui vero indigne perci piunt, damnationem, ut inquit Paulus, sibi ipsis acquirunt.

Articulus XXVI

De vi institutionum divinarum, quod eam non tollat malitia Ministrorum

Quamvis in Ecclesia visibili bonis mali semper sunt admixti, atque interdum ministerio verbi et sacramentorum administrationi praesint ; tamen cum non suo sed Christi nomine agant, eiusque mandato et auctoritate ministrent, illorum ministerio uti licet cum in verbo Dei audiendo tum in sacramentis percipiendis. Neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur aut gratia donorum Dei minuitur quoad eos qui fide et rite sibi oblata percipiunt, quae propter institutionem Christi et promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur. Ad Ecclesiae tamen disciplinam pertinet, ut in malos ministros inquiratur, accusenturque ab his qui eorum flagitia noverint; atque tandem, iusto convicti iudicio, deponantur.

Articulus XXVII

De Baptismo

Baptismus non est tantum professionis signum ac discriminis nota qua Christiani a non Christianis discernantur, sed etiam est signum regenerationis, per quod, tanquam per instrumentum, recte baptismum suscipientes Ecclesiae inseruntur; promissiones de remissione peccatorum atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum Sanctum visibiliter obsignantur; fides confirmatur, et vi divinae invocationis gratia augetur. Baptismus parvulorum omnino in Ecclesia retinendus est, ut qui cum Christi institutione optime congruat.

Articulus XXVIII

De Coena Domini

Coena Domini non est tantum signum mutae benevolentiae Christianorum inter sese, verum potius est sacramentum nostrae per mortem Christi redemptionis. Atque ideo rite digne et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi: similiter poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi. Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia ex sacris literis probari non potest, sed apertis Scripturae verbis adversatur, sacramenti naturam evertit, et multarum superstitionum dedit occasionem. Corpus Christi datur, acciptur, et manducatur in Coena, tantum coelestis et spirituali ratione. Medium autem quo corpus Christi accipitur et manducatur in Coena, fides est.

Sacramentum Eucharistiae ex institutione Christi non servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur.

Articulus XXIX

De manducatione corporis Christi, et impios illud non manducare

Impii et viva fide destituti, licer carnaliter et visibilitur (ut Augustinus loquitur) corporis et sanguinis Christi sacramentum dentibus premant, nullo tamen modo Christi participes efficiuntur; sed potius tantae rei sacramentum seu symbolum ad iudicium sibi manducant et bibunt.

Articulus XXX

De Utraque Specie

Calix Domini laicis non est denegandus, utraque enim pars Dominici sacramenti, ex Christi institutione et praecepto, omnibus Christianis ex aequo administrari debet.

Articulus XXXI

De unica Christi oblatione in Cruce perfecta

Oblatio Christi, semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio, et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus quam actualibus; neque praeter illam unicam est ulla alia prop peccatis expiatio. Unde missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur sacerdotem offerre Christum in remissionem poenae aut culpae pro vivis defunctis, blasphema figmenta sunt et pernitiosae imposturae.

Articulus XXXII

De Conjugio Sacerdotum

Episcopis, Prebyteris et Diaconis nullo mandato divino praeceptum est, ut aut coelibatum voveant aut a matrimonio absteneant. Licet igitur etiam illis, ut caeteris omnibus Christianis, ubi hoc ad pietatem magis facere iudicaverint, pro suo arbitratu matrimonium contrahere.

Articulus XXXIII

De Excommunicatis Vitandis

Qui per publicam Ecclesiae denunciationem rite ab unitate Ecclesiae praecisus est et excommunicatus, is ab universa fidelium multitudine, donec per poenitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio iudicis competentis, habendus est tanquam ethnicus et publicanus.

Articulus XXXIV

De Traditionibus Ecclesiasticis

Traditiones atque caeremonias easdem non omnino necessarium est esse ubique, aut prorsus consimiles; nam et variae semper fuerunt et mutari possunt, pro regionum temporum et morum diversitate, modo nihil contra verbum Dei instituatur.

Traditiones et caeremonias ecclesiasticas quae cum verbo Dei non pugnant et sunt autoritate publica institutae atque probatae, quisquis privato consilio volens et data opera publice violaverat, is ut qui peccat in publicum ordinem Ecclesiae, quique laedit autoritatem magistratus, et qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, ut caeteri timeant, arguendus est.

Quaelibet Ecclesia particularis sive nationalis autoritatem habet instituendi mutandi aut abrogandi caeremonias aut ritus ecclesiasticos, humana tantum autoritate institutos, modo omnia ad aedificationem fiant.

Articulus XXXV

De Homiliis

Tomus secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic Articulo subiunximus, continet piam et salutarem doctrinam et his temporibus necessarium, non minus quam prior tomus Homiliarum, quae editae sunt tempore Edwardi Sexti: itaque eas in Ecclesiis per ministros diligenter et clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse iudicamus.

Catalogus Homiliarum

1. De recto Ecclesiae
2. Adversus idolatariae pericula
3. De reparandis ac purgandis Ecclesii
4. De bonis operibus
5. De ieiunio
6. In gulae atque ebrietatis vitia
7. In nimis sumptuosos vestium apparatus
8. De oratione sive precatione
9. De loco et tempore orationi destinatis
10. De publicis precibus ac sacramentis, idiomate vulgari omnibusque noto, habendis
11. De sacrosancta verbi divini auctoritate
12. De eleemosyna
13. De Christi nativitate
14. De Dominica passione
15. De resurrectione Domini
16. De digna corporis et sanguinis Dominici in coena Domini participatione
17. De donis Spiritus Sancti
18. In diebus, qui vulgo Rogationum dicti sunt, concio
19. De matrimonii statu
20. De otio seu socordia
21. De poenitantia

Articulus XXXVI

De Episcoporum et Ministrorum Consecratione

Libellus de Consecratione Archiepiscoporum et Episcoporum et de ordinatione Presbyterorum et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi Sexti et auctoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad eiusmodi consecrationem et ordinationem necessaria continet; et nihil habet quod ex se sit aut supersitiosum aut impium. Itaque quicunque iuxta ritus illius libri consecrati aut ordinati sunt, ab anno secundo praedicti Regis Edwardi usque ad hoc tempus aut in posterum iuxta eosdem ritus consecrabuntur aut ordinabuntur, rite, atque ordine, atque legitime statuimus esse et fore consecratos et ordinatos.

Articulus XXXVII

De Civilibus Magistratibus

Regia Maiestas in hoc Angliae regno ac caeteris eius dominiis summam habet potestatem, ad quam omnium statuum huius regni, sive illi ecclesiastici sive civiles, in omnibus causis suprema gubernatio pertinet, et nulli externae iurisdictioni est subiecta, necesse debet.

Cum Regiae Maiestati summam gubernationem tribuimus, quibus titulis intelligimus animos quorundam calumniatorum offendi, non damus regibus nostris aut verbi Dei aut sacramentorum administrationem, quod etiam Iniunctiones ab Elizabetha Regina nostra nuper editae apertissime testantur: sed eam tantum prerogativam quam in Sacris Scripturis a Deo ipso omnibus piis principibus videmus semper fuisse attributam, hoc est, ut omnes status atque ordines fidei suae a Deo commissos, sive illi ecclesiastici sint sive civiles, in officio contineant, et contumaces ac delinquentes gladio civili coerceant.

Romanus Pontifex nullam habet iurisdictionem in hoc regno Angliae.

Leges regni possunt Christianos propter capitalia et gravia crimina morte punire.

Christianis licet ex mandato Magistratus arma portare et iusta bella administrare.

Articulus XXXVIII

De illicita bonorum communicatione

Facultates et bona Christianorum non sunt communia quoad ius et possessionem, ut quidam Anabaptistae falso iactant; debet tamen quisque de his quae possidet, pro facultatum ratione, pauperibus eleemosynas benigne distribuere.

Articulus XXXIX

De Iureiurando

Quemadmodum iuramentum vanum et temerarium a Domino nostro Iesu Christo et Apostolo eius Iacobo Christianis hominibus interdictum esse fatemur, ita Christianorum religionem minime prohibere censemus quin, iubente magistratu in causa fidei et caritatis iurare liceat, modo id fiat iuxta Prophetae doctrinam in iustitia, in iudicio, et veritate.


return to Project Canterbury