Project Canterbury

In XXXIX Articulos.

By William Palmer.

[Oxford: J.H. Parker, 1842.]


IN XXXIX ARTICULOS.

CAP. I.
Proœmium; sive in Articulos I. II. III. IV. V.

FIDEM, quam ab illis qui ante nos Episcopi fuêrunt accepimus, in quâ baptizati sumus et catechizati, quam etiam ipsi divinarum Scripturarum meditatione roboravimus, quam usque ad hodiernum diem tenuimus et docuimus, per quam nunc stamus et sumus id quod sumus, in inceptione operis declaramus atque profitemur. Est vero hujusmodi.

Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem cœli et terræ. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum: qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Mariâ Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad Inferos: tertiâ die resurrexit a mortuis: ascendit ad cœlos; sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credimus in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen.

Vel ut in Synodis Nicænâ et Constantinopolitanâ, nihilo quoquam sensui addito sed impiis tantùm novisque hæreticorum interpretationibus damnatis atque rejectis, ex orthodoxorum Patrum traditione et ex Sacræ Scripturæ testimoniis fusiùs paulò explicatum est.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum, Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula, Deum de Deo, Lumen de Lumine; Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Mariâ Virgine, et homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est; et resurrexit tertiâ die secundum Scripturas, et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloriâ judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis; et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre [Filioque] procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, et expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi sæculi. Amen.

Vel postremò ut in Cantico illo a Sti. Athanasii nomine appellato, in quo contra omnes omnium hæreticorum novitates quatuor atque etiam sex generalium Synodorum decretis clypeus integerrimus in æternum opponitur,

Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat Catholicam fidem.

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in æternum peribit.

Fides autem Catholica hæc est, ut Unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur.

Neque confundentes Personas, neque Substantiam separantes.

Alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritûs Sancti.

Sed Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti una est divinitas, æqualis gloria, coæterna majestas.

Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.

Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.

Æternus Pater, æternus Filius, æternus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres æterni, sed unus æternus.

Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.

Sed tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.

Sed tamen non tres Dii, sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.

Quia sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri Christianâ veritate compellimur, ita tres Deos aut Dominos dicere Catholicâ religione prohibemur.

Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus.

Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre, et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hâc Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus; sed totæ tres Personæ coæternæ sibi sunt et coæquales.

Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad æternam salutem, ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur quia Dominus noster Jesu Christus Dei Filius, Deus et homo est.

Deus est ex substantiâ Patris ante sæcula genitus, et homo est ex substantiâ matris in sæculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo, ex animâ rationali, et humanâ carne subsistens.

Æqualis Patri secundum Divinitatem, minor Patre secundum humanitatem.

Qui licèt Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem non conversione Divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione Substantiæ, sed unitate Personæ.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostrâ, descendit ad inferos, tertiâ die resurrexit a mortuis:

Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos:

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egêrunt, ibunt in vitam æternam; qui verò mala in ignem æternum.

Hæc est fides Catholica; quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen.

Horum trium symbolorum quadratam atque integram tesseram propriis nostrarum Ecclesiarum vocibus conceptam adjungimus, ut non tantum sæculorum priorum iterando vestigiis inhæreamus, sed etiam ipsi consentientis fidei vitam atque πληροφορίαν testemur.

(Art. I.) Unus est vivus, et verus Deus, æternus, incorporeus, impartibilis, impassibilis, immensæ potentiæ, sapientiæ, ac bonitatis, creator et conservator omnium, tum visibilium, tum invisibilium. Et in unitate hujus divinæ naturaæ tres sunt personæ ejusdem essentiæ, potentiæ, ac æternitatis, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus. (Art. II.) Filius, qui est Verbum Patris, ab æterno a Patre genitus, verus (ἀληθως) et æternus Deus (ἀϊδίως) ac Patri consubstantialis, in utero Beatæ Virginis, ex illius substantiâ naturam humanam assumpsit: ita ut duæ naturæ, divina et humana, integrè atque perfectè in unitate Personæ fuerint inseparabiliter conjunctæ, (ἀδιαιρέτως καὶ ἀσυγχύτως) ex quibus est unus Christus, verus Deus, et verus homo, qui verè passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, ut Patrem nobis reconciliaret, essetque hostia, non tantùm pro culpâ originis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis. (Art. III.) Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est, et sepultus, ita est etiam credendus ad Inferos descendisse. (Art. IV.) Christus verè a mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanæ naturæ pertinentibus, recepit: cum quibus in cœlum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad judicandos homines reversurus sit. (Art. V.) Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedens ejusdem est cum Patre, et Filio essentiæ, majestatis, et gloriæ, verus ac æternus Deus.

Hujus Fidei radicem ante Passionem Domini pro unitate omnium, non ex carne neque ex sanguine sed a Deo Patre revelatam, Princeps Apostolorum confessus Petrus novum nomen rupis sive lapidis a Rupe sæculorum et a lapide angulari in fundamentum Ecclesiæ accepit. Hæc fides Die Pentecostes integra, perfecta, immutabilis, cui nihil neque addi ampliùs neque detrahi posset, semel est tradita sanctis. Hæc Fides Traditione incorruptâ, successione Baptismatum atque Ordinationum a generatione in generationem a die Pentecostes usque ad finem sæculi propagatur. In hanc etiam nos Baptizati sumus. Hanc credimus: hanc tenemus: per hanc spiritaliter Deo vivimus. Per hanc sancta Ecclesia Britannica ab Apostolis legitimè derivata cùm Anno Domini 1562 Articulos Fidei et Religionis conderet, et quæstiones in Ecclesiâ exortas tractaret, et in Laicis vitam spiritualem, et in Episcopis jus habebat decernendi.

Nihilo plus est in Apostolorum, aut Nicæni vel potius Constantinopolitani, aut Athanasiani symboli copiositate, quam in brevitate ejus formulæ quâ “in Nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti,” tingimur. Immo in ipsâ illâ simplicissimâ Eunuchi ad Philippum Evangelistam Confessione totum atque integrum Symbolum involvitur. Qui enim ad salutare lavacrum Catechizatus accedit, non ad nudam et sterilem verborum nuncupationem, nec ad licentiam privatarum interpretationum, sed ad plenitudinem Apostolicæ atque Ecclesiasticæ Traditionis obligatur. Et qui in Jesu Filio hominis Filium Dei vivi agnoscit, is Fidem cum fide Petri ἰσότιμον λαχὼν lapis vivus super lapide vivo in Templum Domini ædificatur. Et qui Filium tenet, tenet etiam Patrem, est enim a Patre edoctus; neque Spiritum Sanctum ignorat, cum nemo nisi per hunc Spiritum Jesum Christum Filium esse Dei confiteri possit. Totam igitur Trinitatem confessus a totâ pariter Trinitate visitatur. Tum vero in confessione Trinitatis etiam unius Sanctæ Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ confessio implicata includitur. Confessio enim ista Trinitatis non absoluta erat et theoretica a rebus humanis segregata; sed cum salute Hominum omni conjunctione conjunctior; omnisque ab assumptâ Filii Dei Humanitate pendebat. Confessio Dei Patris ad Creationem, Filii ad redemptionem, Spiritus Sancti ad Sanctificationem refertur, et simplicissimum symbolum trini nominis in Baptismo (quod est vinculum ipsum nostræ cum Deo conjunctionis) nuncupatur. Conjunctionis autem hujus quæ est inter Deum et electos societas nihil aliud est quam Ecclesia. Qui denique Ecclesiam confitetur, confitetur etiam sacramenta Ecclesiæ, tum ea quibus renascimur a sæculo Deo et vescimur spiritalibus cibis, tum alia etiam omnia per quæ Templum Dei et Corpus Christi in mysterio a Spiritu sanctificationis exædificatur, consolidatur, gubernatur, animatur.

Quæ cum ita sint, sequitur ut in prioribus quinque Articulis Athanasiani potissimùm Symboli ordinem et sensum referentibus, nihilo plus minusve confiteatur Ecclesia, quam si integritatem trium symbolorum αὐτολεξεὶ præmisisset. Sed quoniam quæstiones illæ, de quibus Sæculo xvimo ineunte summis partium studiis agebatur, ad ipsum corpus Ecclesiæ ejusque definitionem atque auctoritatem pertinerent, totæque ex his penderent, idcirco, cæteris Symboli Articulis breviter et præfationis loco in quinque Articulis præmissis, cum ad eam partem devenerit ubi est Confessio Ecclesiæ, non ulteriùs Symbolum ipsum persequitur, sed materiam suam nacta, quasi occasione abhinc sumptâ, ad institutum opus fusiore quodam methodo tractandum aggreditur.

Etenim Hostis Antiquus, postquam prioribus sæculis Fidem Catholicam, quæ est de Deo Patre, et Filio, et Spiritu Sancto, innumerabilibus Hæreticorum fraudibus tentâsset, et per omnes Symboli Articulos, alium post alium lacessendo, descendisset, Postremùm his ultimis temporibus etiam ad ultimam Symboli partem, quæ est de Ecclesiâ, pervenit. Nam e dormitatione hominum opportunitatem nactus, novâ luce litterarum subitò exortâ, cum patefacta essent ingentia scandala, et Pastores ipsi ovium penè in lupos versi esse viderentur, indignantium et superbientium animos eò usque insaniæ impulit atque perduxit, ut de unitate, visibilitate, auctoritate, atque ipsâ adeo definitione Ecclesiæ, et de sacramentis, nova atque hæretica sentientes, multas, et novas, et hæreticas Ecclesias, pro unâ, sanctâ, Catholicâ, atque Apostolicâ, efficere conarentur, et Humanam Religionem facere pro divinâ. Ita innumeræ undique hæreses exortæ sunt, tanquam crabronum examina quæ favos destruendo ædificant, cum quibus proptereà difficilior est orthodoxorum et Catholicorum hominum pro veritate contentio quòd de illo ipso corpore atque essentiâ quæstio sit, in cujus unitate singulus quisque qui loquitur pars est, et in quâ vita ejus spiritalis includitur. Nulla autem e rebus creatis essentia, nulla Persona, seipsam aut animo comprehendit unquam, aut oratione demonstrat; quemadmodùm neque oculus se ipsum videre, neque intellectus suam generationem enarrare potest. Ecclesia igitur Catholica minimè quid sit ipsa necessariò, quasi mathematicâ ratione, demonstrat, sed vivendo, docendo, vincendo, traditionem iterando, affirmat. Qui autem imperitè e legitimâ demonstrationis regione evagatus, principia ipsa, quæ ἐπαγωγῆς sunt, tamquam ex aliis principiis deducere atque demonstrare συλλογισμῷ conetur, næ ille in maximis difficultatibus obvolvetur.

Intereà ex alterâ parte prævaricationibus omnium diuturnis, inflatione et superbiâ rectorum, et non minimè erroribus Reformantium factum est, ut penè omnes Latini sermonis Episcopi, qui tum ab Episcopo Romano uno homine pendere videbantur, in periculum ἀείμνηστον, et usque in κατακρημνώσεως præcipitium impellerentur. Nam ut abusus in Ecclesiâ dissimularet, tyrannidemque suam vel Monarchiam in Episcopos universi orbis in æternum firmaret, Papa Romanus novum Symbolum condere, et Traditionem Fidei necessariæ saltem in aliquibus Articulis a demonstratione Propheticâ Scripturarum sejungere et distrahere videbatur: totâque Apostolicæ unitatis auctoritate in se unum contractâ, etiam novam Catholicæ Ecclesiæ definitionem, jurisdictionis suæ obedientiâ terminatam sub pœnâ anathematis imponere volebat.

Ac de Fidei quidem istâ novâ regulâ ex quâ errores Latinorum magnâ ex parte pendere videntur, nunquam ad hoc tempus, quod sciam, Romana Ecclesia in tam atrox flagitium incidit ut Traditiones Ecclesiasticas sine Scripturarum testimoniis in fidelium conscientias, tanquam per seipsas ad salutem eternam essent necessariæ, obligare aut posse episcopos aut debere expressè et formaliter doceret. Decrevit quidem Synodus Tridentina veritatem fidei duobus modis ab Apostolis ad nos derivari, Traditione scilicet Ecclesiasticâ, et Libris Divinis: ideoque ambo hæc (cum sit Spiritus Sanctus qui per os Sacerdotum loquatur) pari submissione et veneratione a fidelibus esse amplectenda. Sed tamen ex hoc decreto minimè efficitur illud, ut Traditionis et Scripturæ doctrinam ullo, vel minimo, necessariæ Fidei puncto disjunctim intelligere debeamus. Quem tamen sensum plerique et penè dixerim omnes Latini sermonis Theologi Canoni isto attribuunt, ut quæ in novo Tridentino Symbolo parum satis validè e Scripturis demonstrare possint αὐταρκείᾳ nudæ ac simplicis Traditionis tueantur. Et vereor ne ἑκουσίως Canon iste ejusmodi fuerit verbis conceptus, ut proposito ambiguitatis inservire posset.

De Tyrannide Papali traditionibusque aut erroneis aut saltem non-necessariis symbolo additis, (propter quas ambiguitas ista de regulâ Fidei ab Ecclesiâ in decernendo observandâ excogitata defenditur;) tum etiam de novâ definitione Ecclesiæ quæ ex his omnibus profluxit, eadem ferè dici possunt. Siquidem ad ultimum discrimen Latinæ venêrunt Ecclesiæ gravissimos errores in omnem posteritatem sanciendi, nec tamen, Divinâ retinente misericordiâ, tam inextricabili laqueo sunt implicitæ, ut ne vel nunc, post tria sæcula, a præteritæ culpæ ruinis possint effugere.

Nam cum in eo ipso jam essent cæteræ Latini sermonis Ecclesiæ ut errores, corruptelas, usurpationes, contra quas reclamabant Protestantes, confirmarent potiùs quàm emendarent, atque etiam sub anathemate tanquam Articulos fidei in symbolum redigerent, Placuit Deo clementissino duarum Gentium Ecclesias cum integrâ Hierarchiâ, symbolo integro, intemeratis Sacramentis, per impotentiam Regum atque Paparum Romanorum, inter cæca odia contendentium Partium, inter hæreticorum Protestantium turbulentissimas confusiones, segregare, et quasi sub nebulâ coopertas, luctantes, semivivas, semineces, trium potentissimorum hostium discordi malignitate oppressas, usque ad definiti temporis consummationem reservare. Hæ vero simul atque opportunitatem nactæ fuerint vim suam et pulchritudinem explicandi, (Domino tandem filiorum corda in Matrem convertente, et civilium Magistratuum amicitiâ subdolâ in salutarem hostilitatem mutatâ,) statìm atque Catholicitas Britannicarum Ecclesiarum oculis atque animis cæterorum Latini Sermonis Coepiscoporum evidenter affulserit, omnia ista, quæ nunc pro certis et immutabilibus decretis perperàm habentur, sponte suâ ex infallibilitate istâ se demittent, et particularia fient ex Ècumenicis. Tum verò si in spiritu caritatis, donante Deo, consilia pacis ineantur, reperientur, satis scio, benè multa quæ nunc præjudicatâ opinione utrinque tanquam erronea exploduntur atque etiam deridentur, quæ tolerabilem saltem sensum admittere posse videbuntur. In quibus fortassè, etiamsi communis hominum opinio et usus ex hâc vel illâ parte verè ac reipsâ peccaverit, tamen Ecclesias ipsas Misericordia Divina inhibuit, ne decretis suis in errorem formalem incurrerent.

Præparatio quidem et Compositio XXXIX Canonum qui postea A.D. 1562, Synodi Londinensis omniumque Britannicarum Ecclesiarum judicio sunt sanciti, in quibus posita sunt principia non ad particularis alicujus solùm sed etiam ad totius Ecclesiæ Catholicæ Reformationem, adunationem, defensionem spectantia, ab Episcopis quibusdam et Theologis, ad id munus a Regiâ Majestate delectis, Regnante Edvardo sexto facta est: sed mors regis quæ brevi post tempore incidit, et turbationes quæ proximè secutæ sunt (cùm omnia præjudicatâ opinione per civilem potentiam in favorem Romani Pontificis absurdissimè facta sunt,) impedimento fuêre ne tum Synodi suffragiis permitterentur. Supererat adhuc id temporis spes aliqua Reformationem ab omnibus expetitam posse etiam tum sine Schismate aut dilaceratione Ecclesiæ obtineri. Nam licèt Papa præcipiti impotentiâ Lutherum, causâ incognitâ, pro Heretico damnâsset, excommunicationemque eam Episcopi qui erant in Germaniâ sequerentur: et licèt ipse Lutherus multique alii ejus partis aliqua vel tum reprehensione gravissimâ digna docuisset aut fecisset; non tamen aut illa Episcoporum præcipitantia irrevocabilis esse videbatur, aut tanta erat Lutheranorum contumacia ut se liberæ Ecclesiæ Synodo submittere recusarent: immo ad ejusmodi Concilium omnibus votis Protestationibusque provocabant; Qui si legitimè congregatus opiniones et facta Protestantium rationabili et Christianâ moderatione judicâsset, bona a pravis discernendo, tum certè si errores suos pertinaciter defendissent, in excommunicationis pœnam jure ac meritò incidissent. Sed tumultuosè tum magis et ad tempus ab Ecclesiâ expelli, quam aut legitimâ excommunicatione damnari aut voluntariam et perpetuam secessionem ab eâ fecisse videbantur. Itaque Archiepiscopo Cranmero, Ridleio, aliisque, qui in Angliâ Reformationi studebant, spes erat, posse adhuc gliscentia partium studia erroresque Reformantium corrigi, et ad sanam Reformationem totum corpus Ecclesiæ perduci: et si possent modo cum Lutheranis, Germanisque Principibus, ita consilia jungere, ut et illos a partibus opinionibusque privatorum hominum sectandis retinerent, viamque ad reconciliationem cum Episcopis munirent, et Ecclesias pariter universas Romanumque adeò Episcopum specie unionis validissimæ moverent, credebant fore ut et Episcopi consilia pacis inirent, et intemperantior innovandi libido (si quà alias, ut in Helvetiâ, existeret,) facilè ad obedientiam coerceretur. His aliisque forsàn hujusmodi rationibus adducti, quicumque primam XXXIX horum Canonum conceptionem verbis expresserint, ita ad Augustanam Lutheranorum Confessionem vel potius apologiam, respicere statuêrunt, ut hominibus parùm in Theologiâ videntibus nulla insignis inter hanc et Anglicos Articulos differentia esse videatur. Et fieri quidem potest ut reconditiora quædam quam pro ipsorum sapientiæ aut sanctitatis modo ad futuram Ecclesiæ utilitatem accommodata Deus per eorum conceptiones protulerit, et perfectissimum Ecclesiasticæ veritatis sensum in verbis Sacerdotum neque constantissimorum omnium neque prudentissimorum abscondiderit. Quicquid id est, certè humana omnia de Reformandâ Ecclesiâ consilia in miserrimum naufragium excidêrunt. Nam et ipsi, cùm Episcoporum ordinem, totasque Britanniarum Ecclesias in miserandum sæcularis servitii jugum adduxissent, ad Helveticorum voluntates conciliationis studio declinantes periculosissimas in rebus sacris concessiones admisêrunt; et Lutheranorum innovationes de sacris Ordinibus utpote ad tempus solùm et sub necessitate admissas dissimulando, occasionem dedêrunt omnium fere partium hominibus Articulos illos perperam aut in errorúm approbationem, aut in perfidam ambiguitatem interpretandi. Sed hæc hactenus: nos enim non tam privatorum hominum sensus aut voluntates in Articulis scribendis exquirere debemus, quam eum sensum quo posteà ab Ecclesiâ ipsâ accepti fuerint, et quo nunc etiam a nobis sint intelligendi.

Est vero illud imprimis cavendum, ne, ut aliqui sæpe scripsêrunt homines studio partium abrepti et quæ vellent magis quam quæ facta sunt veritate narrantes, actum illum Synodi, A.D. 1562, qua XXXIX Articulos primùm admisit, pro libero atque spontaneo Britannicarum Ecclesiarum judicio sumamus. Fingunt istiusmodi Scriptores sanctos et Apostolicos Episcopos integrâ auctoritate florentes in Synodum istam quasi de novis quibusdam quæstionibus tractaturos convenisse, ibique summo cum consensu universi Cleri, post gravissimam deliberationem, quasi ex oraculo decreta pronuntiâsse. Ut liberarum Angliæ Ecclesiarum in libero Concilio consensus ad Tridentinæ Synodi callidam compositionem cæcamque et nimiam obedientiam opponeretur, et in conflictione Apostolorum quasi Paulus alter ex Angliâ in Petri successore Petrum summâ cum πληροφορίᾳ fidei atque veritatis reprehenderet. Sed hæc omnia sanè sunt absurdissima. Nam ea tunc erat Cleri Anglicani, præsertim post periculosissimas illas quæ sub Edvardo rege factæ fuerant mutationes, præjudicata opinio, ut se procul dubio faciliorem ad Pontificis Romani quàm ad Regis prærogativam firmandam præbuisset, idque paulo anteà regnante Mariâ atque iterum primo anno Elizabethæ abundè ostendêrunt. Episcopi verò, qui in istâ, anni 1562, Synodo subscripserunt, omnes et recenter facti fuerant, et in sedes suas, depulsis aliis non canonicis quidem fortassè sed tamen Episcopis, Regiâ auctoritate evecti, vix quatuor in toto regno Angliæ relictis Episcopis qui eos sacrare vellent. Etenim Imperatricis solùm nutu factum est, ut ii qui ab exilio redierant Marianis partibus superiores evaderent; et in ipsâ Synodo auctoritas Regia, cum novorum Episcoporum rationibus et suffragiis, idem ferè aut etiam plus contra reluctantes inferioris ordinis voluntates in causâ veritatis valebat, quod in Tridentino Concilio juramenta Episcoporum, et præjudicatæ ex vetere consuetudine opiniones, et Italicorum hominum frequentia proximo posteà anno, contra reformationem Ecclesiæ, et aliquot etiam fortassè in decretis contra veritatem erant effectura. Equidem in hâc re non plus cum veritate affirmari posse existimo quàm secundi ordinis clerum qui in istâ Convocatione sederent, utcunque ad id munus deputati, nihil certè in Articulis a superiore domo propositis intolerandum, nullam hæresim, nullam novæ (ut loquuntur) Religionis introductionem vidisse, ob eamque causam et ipsos auctoritati Regiæ, et Episcoporum argumentis atque exemplo cessisse, totumque adeò post illos Clerum utriusque Provinciæ, Hiberniæque etiam cum Episcopis sacerdotes similem submissionem præbuisse.

Non intellexêrunt ipsi fortassè Episcopi quanta tum a se in his Articulis Synodo proponerentur: non intellêxerunt inferioris Domûs Presbyteri, quàm non modò non hæretica sed ad totius Ecclesiæ Catholicæ, non Latinorum solùm sed etiam Orientalium, conservationem, consolidationem, adunationem necessaria quasi inviti, et cum suspiciosâ submissione comprobarent. Erat nimirum in illis Articulis altius quiddam latens, quàm ullius earum quæ tunc erant partium sensui aut voluntati responderet. Ac decreta illa dogmatica, ipsamque adeò Articulorum designationem ad civilem magistratum referre, longè est id quidem ineptissimum. Nam Cranmerum Ridleiumque, aliosque doctos et bonæ saltem voluntatis viros, Theologos et Episcopos, evidenter auctores habuêre: iique et ab initio per duorum Regum tempora Reformationi studuerant, et in spiritualibus saltem rebus (non enim de bonis Ecclesiæ loquor) non sensui magistratuum sunt subsecuti, sed ipsi magistratibus præivêrunt. Nec verò rursùs illis ipsis ita sunt simpliciter tribuenda, ut aut eorum qui sub Mariâ exulaverant de iisdem Articulis opinionem, aut περιπετείας Politicas, Reginæque Elizabethæ in Reformatione iterum decernendâ interventionem, aut postremò Sacramentum Synodicæ approbationis taceamus. Etenim primi illi auctores (Cranmerum dico, Ridleium, &c.) magis positionis suæ felicitate, cùm et initio adhuc integra essent omnia, et nisi formaliter abrogata manerent, conspiratione multarum et fortuitarum rerum, suis etiam magnâ ex parte de Reformatione promovendâ consiliis, quàm aut constantiâ fidei, aut altitudine sapientiæ, aut subtilitate caritatis, canonas istos præparavêrunt; qui non tum quidem, neque ut ipsi expectabant, sed aliquot post sæcula necessitatibus Ecclesiæ mirabilibus modis essent subventuri. Ipsorum verò intereà consilia aut in flammis Marianæ persecutionis abolita periêrunt, aut in eventus prorsus contrarios, exterorum quidem, quibus tam perniciosè favebant, miserrimum naufragium, Ecclesiæ vero Britannicæ per tria sæcula per illos ipsos exteros eorumque imitatores eversiones, oppressiones, obscurationes, exiêrunt. Episcopos autem qui sub Elizabethâ et deinceps in eorum thronos et successionem venêrunt, vix ipsis Articulorum auctoribus plus in Articulorum sensu vidisse putabimus. Magistratus vero civiles proptereà tantùm Jurisdictionis Romanæ abolitionem et Reformationem religionis decrevisse videntur, ut cum deformatione omnium rerum aut illegitima legitima esse defenderent, aut bona Dei atque Ecclesiæ sacrilegâ cupiditate spoliarent. Clerus denique universus, partim probabilibus argumentis ut quibusdam partibus Reformationis faveret adductus, partim metu imperatricis atque Episcoporum auctoritate commotus obmutuit; ad extremum etiam novo rerum ordine acquievit. Nec facile erat id temporis viris bonis atque moderatis, humilitate Christianâ non partium fervore viventibus, justam et idoneam causam reperire, cur aut Episcopis, etiamsi minùs laudabilia aliqua fecissent, aut Reginæ obtemperare recusarent. Ita Articulorum sensûs interioris doctrina atque constructio nec ab autoribus primis, nec a Reginæ consiliis, nec quasi a liberæ Synodi deliberatione petenda est. Sed externa eorum formula, a Lutheranis magnâ ex parte præparata, ab Episcopis aliquot et Theologis, qui cum Cranmero erant, perfecta et amplificata, ab Elizabethâ in Politicas utilitates arrepta, non sine Sacramento ab Ecclesiâ Synodicâ est sanctione consignata. Ut scilicet contra superbientem quorundam infallibilitatem, ex humillimâ Episcopatús Apostolici prostratione, præter expectationem omnium hominum, Omnipotentiam suam, justitiam, misericordiam, fidelitatem, in totam pariter Ecclesiam et in omnia sæcula sæculorum monstraret Deus. Ut posteritati manifestum fieret Deum fuisse et non homines, qui tum Ecclesiæ Britannicæ in servitute libertatem, in depravatione reformationem, in humiliatione exaltationem, in ignorantiâ sapientiam absconderet, per eamque non solùm Ecclesiis Latinis cum humiliatione arrogantiæ e perniciosissimo laqueo, quem ipsæ sibi tetenderant, extricationem, sed etiam Humanæ Reformationis relliquiis aliquot pòst sæcula, reditum in arcam atque navem Ecclesiæ præpararet. Et in nobis quidem et in Ecclesiis nostris imbecilla omnia, erroribus, ignorantiâ, peccatis, præter omnes alias Ecclesias refertissima. Nihil nos habuimus aut habemus, ut, quasi constantiâ, sapientiâ, fidelitate nostrâ superiores aliis simus, in fratrum humiliatione gloriemur. Non nobis cedet Episcopus Romanus, sed nos unà cum illo cedemus Deo. Et cùm omnes simul peccaverimus meritamque correctionem pro peccatis simus experti, omnes simul pœnitentiam agentes sub omnipotente ejus dextrâ humiliabimur. Potest verò certè ille, si vult, conveniente tempore, non modò nos extollere jacentes, sed etiam amplificare pristinam felicitatem Αὐτῷ ἡ δόξα καὶ τὸ κράτος ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰωνῶν. Ἀμήν.

Pauca quædam adhuc in præfatione Articulorum adjicienda esse existimo, ut vis ipsa et latitudo, ut aiunt, distinctionis quæ hos ab Augustanâ cæterisque Protestantium aut Reformatorum Confessionibus secernat, accuratiùs aliquantò ostendatur. Sunt enim, ut suprà jam diximus, permulti, qui aut nihil aut perexiguum inter decreta hæc nostra et Lutheranorum Articulos interesse contendant: qui proptereà, ut mihi quidem videtur, in errorem sunt gravissimum illapsi, quia multa sunt in XXXIX Articulis ad Augustanæ Confessionis similitudinem evidenter expressa: sed in Theologiâ non tàm verborum aut sententiarum similitudines, quam principia ipsa ex quibus hæc pendeant spectare debemus, et connexiones quibus alia ex aliis conjuncta ducantur. Est vero in his rebus tanta inter XXXIX Articulos et Augustanam Lutheranorum Confessionem dissimilitudo, ut major ne cogitari quidem possit. Nec quisquam verum horum et proprium χαρακτῆρα priùs intelligere poterit, quàm perniciosissimum illum et futilissimum errorem prorsus ex animo extirpaverit. Nam primùm in Augustanâ Lutheranorum aliisque ejusmodi Confessionibus non Ecclesiæ sunt, quarum Episcopi Apostolicâ auctoritate decernunt; sed privatorum hominum, Presbyterorum et Theologorum, vel etiam Principum, multitudinem laicorum ducentium, opiniones, Apologiæ, Protestationes, ad Episcoporum, aut Imperatoris, totiusque adeò Ecclesiæ Catholicæ aures atque judicia deferuntur. Nullam autem istiusmodi cœtus potestatem habebant de rebus Fidei decernendi: non enim Laicos aut Presbyteros, non Principes Dominus noster Jesus Christus, sed Apostolicam Episcoporum unitatem, ad docendos omnes qui essent in toto orbe terrarum populos cum plenitudine potestatis miserat. Et si id tum egissent Lutheranæ partis Theologi aut Principes ut Episcopale decernendi jus impatientiâ aut contumaciâ invaderent, meritò ab omnibus fuissent Ecclesiis tamquam scelestissimi et flagitiosissimi heresiarchæ damnati. Sed nihil tum ejusmodi prætendebatur. Postulabant solùm ut in suâ defensione audirentur; ad Episcopos in Concilium generale convocandos appellabant; seque eorum decretis obtemperaturos esse etiam atque etiam protestabantur. Sed in Angliâ omnia erant ab his rebus dissimillima. Nullæ erant illic privatorum hominum aut turbulentorum cœtuum quasi ex inferiore loco defensiones. Nulla erat ad Concilium generale appellatio: sed Episcopi cum Presbyteris in Synodo legitimâ ex vetere consuetudine regni atque ecclesiæ congregati, canones de rebus fidei et religionis a Theologis in id ipsum anteà præparatos assensu suo comprobârunt, eosque sic auctoritate Apostolicâ subditis suis observandos tradidêrunt, idque anno integro priùs factum est quàm continentales Episcopi in Synodo Tridentinâ decernerent. Tum verò quod ad sensum ipsum et constructionem horum Articulorum attinet, si quis eos cum Augustanis comparaverit, tantam et tam insignem in eis diversitatem inveniet, ut nullæ res dissimiliores esse possint. In Augustanis, ut suprà diximus, quoniam Auctoritas nulla erat recitantium, decreta esse nolla potuêre: in his omnia Ecclesiæ nomine atque auctoritate pronuntiantur. In illis, si sensum atque ordinem spectes, nudam tantummodo invenies opinionum aut propositionum seriem, sine ullâ principiorum ipsorum tractatione, de quibus omnis reipsâ erat in Ecclesiâ contentio. In his capita ipsa et fontes malorum omnium quæ corrigenda erant recluduntur: De regulâ Fidei, et de Definitione ecclesiæ ejusque auctoritatis gravissimi et luculentissimi canones sanciuntur. Taceo errores Lutheranorum correctos. Quòd si omnia quæ sunt in Augustanâ Confessione defendi possent, tamen mortua essent in eâ et imbecilla omnia, ex nullis satis certis principiis Theologicæ veritatis pendentia, nisi cum illis jungerentur Articulorum Anglicorum dogmatibus, quæ in Canonibus VI, VII. de regulâ Fidei, et in Canonibus XIX, XX, XXI. de definitione Ecclesiæ ejusque autoritatis, reperiuntur. In his vis omnis, ossa atque nervi, anima ipsa Articulorum continetur. Hæ tamquam lapideæ columnæ in laborantem de animâ et de corpore Ecclesiæ veritatem excisæ sunt: animam enim dico fidem, corpus quæcumque ad Hierarchiam et externa sacramenta pertinent. Ex his cætera omnia quæ ad Reformationem in Articulis spectent, fluere atque pendere manifestâ consequentiâ efficiuntur, ipsaque illa quæ de aliis rebus definita reperiuntur, modum tamen et applicationem, et limitationem definitionis suæ ex his duobus principiis habent.

Jam si ex hoc quasi loco et statione ubi nunc sumus, (post recitationem Symboli, quod ex omni antiquitate repetitum in primus quinque Articulis absolvitur,) in eos inspiciamus Canones qui tum primum facti sunt, reperiemus eos partim ad Reformationem Ecclesiæ spectare, partim ad adversas hæreticorum novitates condemnendas. Nos illos potissimùm hoc tempore illustrare conabimur qui ad reformationem et pacem Ecclesiæ facere videantur, in cæteros pauca tantùm atque obiter, prout operæ fuerit pertium, dicturi. Ac primùm quidem illud animadvertendum est, duplicem esse hìc Articulorum ordinem a duobus principiis pendentium, quorum alter ad invisibilis proportionem gratiæ in salute animarum operantis, alter ad visibilis conformationem ecclesiæ per sacramenta eamdem gratiam obtinentis referatur. Ex principiis verò ipsis unum est de Regulâ et Symbolo fidei; alterum de definitione atque auctoritate Ecclesiæ: utrumque verò etiam alterum cum omnibus qui sequuntur Articulis, quasi mutuâ implicatione ingreditur: nam et recta fidei regula et fides ipsa Ecclesiam, et Ecclesia Fidei regulam supponit; itaque Articuli qui post Regulam fidei (in VIto et VIImo, comprehensam) sequuntur, multis in locis cum eorum sint aliquibus cogitatione jungendi, qui in exterioris Religionis tractatione post Definitionem Ecclesiæ (XIX, XX, XXI) reperiuntur: quemadmodum in XImo gratia justificationis cum Baptismo, (XXVII,) et in XVIto lapsorum post baptismum pœnitentia cum ecclesticâ disciplinâ (XXXIII) socianda est; similique etiam ratione postremi illi quos Ecclesiasticos appellare libet, ad primi ordinis Articulos et ad ipsam adeo fidei regulam referendi sunt. Hæc autem tam arcta duorum principiorum et reciprocata conjunctio, ex ipsâ Articulorum structurâ luculenter apparet: nam et in VIto definitio Ecclesiasticæ auctoritatis ea, quæ in Articulis XIX, XX, XXI sequitur, quasi per anticipationem assumitur, (quod etiam actu ipso decernendi intelligitur,) et in XXmo Fidei regula e VIto cum definitione et autoritate Ecclesiæ repetitia conjungitur; multique in utrâque serie canonum loci sunt, ubi nec invisibilia transcendentaliter, ut loquuntur, sine visibilis Ecclesiæ aut sacramentorum mentione, nec rursus visibilia sine invisibilis gratiæ implicatione tractari potuêrunt.

CAP. II.

Ecclesia sufficientiam Canonicarum Scripturarum asserens, dogmaticæ suæ auctoritati limitem ponit, quatenùs aliquid pro necessitate alutis æternæ a fidelibus requiri possit: sive in Articulos VI, VII.

Post confessionem Symboli in quinque Articulis præmissam, Ecclesia ad quæstiones illas quæ tunc agitabantur accedens, in Canone sexto capitale dogma de regulâ Fidei, id est de Traditionis vivificantis limitatione,) ex antiquorum Patrum consensu ponit: in cujus affirmatione vel negatione tamquam in cardine controversiarum omnium quæ inter Episcopos erant decisiones vertuntur. Estque hoc e duobus istis Principiis, (quorum alterum erat de Definitione et auctoritate Ecclesiæ,) et ordine primum, et naturâ suâ latiùs patens. Non enim simpliciter aut absolutè ad Ecclesiâ veritas, sed Ecclesia ipsa a veritate pendet: non ex definitionibus Ecclesiasticis veritatis docendæ regulâ, sed ex veritatis docendæ regulâ definitionum firmatur auctoritas. Nobis tamen solummodo per Ecclesiam et per Ecclesiasticas definitiones tum veritas, tum etiam veritatis tradendæ regula innotescit. Et si fieri possit (quod contrà est) ut Ecclesia universa peccârit, non tamen est qui in Ecclesiam animadvertens Ecclesiam judicabit. In Episcoporum verò dissentientium contentione Catholicus quisque pro viribus suis Ecclesiæ etiam particularis judicio subsecutus adhæret. Judicant nimirum quodammodo necessitate naturæ omnes homines, cum ad salutare lavacrum, et ad Ecclesiæ universæ societatem accedant: judicant quamdiu in eâdem Baptizati perseverent. Judicant similiter in dissentionibus tum earum, quæ sunt appellatione tantùm, tum earum, quæ sunt reipsâ et veritate Ecclesiæ. In his verò omnibus, cum semel corporis universi vim et naturam agnoverint, in unitatemque doctrinæ et societatis Episcoporum Baptismo concesserint, posteà non jam ampliùs ἡγεμονικῷ λόγῳ præeunt, sed συνετικῷ subsequuntur. Nec Ecclesia ex illorum opinionibus, sed illi ex Ecclesiâ et in Ecclesiâ existunt. Eademque ratio est etiam in particularibus, etiam in singulis Diocesanis Ecclesiis, inter quas dissentiones et extitêrunt sæpe aliis temporibus, et nunc possunt existere. Ὁμοιομερεία enim est omnium partium; et in singulis ὁμοιμερείας partibus, (ab Ecclesiâ unâ Diocesanâ usque ad unitatem Œcumenicam omnium Ecclesiarum,) perfecta Essentiæ Spiritalis unitas adumbratur. Minimè igitur nos judicamus Ecclesiam, etiamsi in dissentionibus Ecclesiarum pro virili parte veritatem exquiramus; sed quasi judicamus tantùm. Nam cum totum sit illud, unum, et individuum, cui baptismatis assentione subdimur, si inter partes ὁμοιμερείας de rebus consensu omnium mutabilibus judicemus, id quidem ad essentiam nihil attinet; si verò de ejusmodi differentiis quæ ad essentiam pertinere possint, ut cum una Ecclesia ab alterâ anathematizetur, tum tamen nihilominus neque totum, neque partem, quà pars sit totius, judicamus, nec de essentiâ ejus aut doctrinâ contra obedientiam, quam in symbolo Baptismi juravimus, absolutè aut simpliciter judicantes extollimur; sed an hæc vel illa, quæ partem se esse vel essentice vel doctrinæ universalis dicat, reverâ pars sit, ex convenientiâ eorum principiorum, quæ a totâ simul unitate omnium partium de suâmet ipsius tum in toto tum in partibus essentiâ communiter tradantur, in partium apparente discrepatione exquirimus. Unitas enim scindi non potest; et divisiones, in Ecclesiâ, quà Ecclesia, aut in Ecclesiæ partibus, quà Ecclesiæ, nullo modo possunt existere.

Ecclesia autem Catholica, particularesque in Catholicâ Ecclesiæ, quamdiu Fidei et Sacramentorum essentiali unitate cum toto corpore cohæreant, et ut rami in vite, ut membra in capite Jesu Christo perseverent, tamdiu etiam, ad exemplar Domini sui, a mundo exteriore calumnias et convicia patiuntur. Licèt enim Ecclesiæ etiam aliunde testimonium feratur, tamen ab incredulis, Judæis atque hæreticis, proptereà accusatur, quòd demonstrationem essentiæ suæ non habeat, nec earum rerum quas ad essentiæ suæ integritatem pertinere dicat, sed ipsa de seipsâ testimonium ferat. Loquitur cum Christo et in Christo columba ejus dicens, “Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.” Duo igitur de se, nempe et esse se, (quod essentiæ definitionem omniaque quæ sint ad essentiam necessaria comprehendit,) et lucem se esse mundi affirmat. Dicunt ergo Hæretici, “Tu de te ipsâ testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum.” Respondet (in Capite suo) Ecclesia et dicit eis: “et si ego testimonium perhibeo de me ipsâ, verum est testimonium meum; quia scio unde veni et quò vado; vos autem nescitis unde venio aut quò vado: vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam;” (neque enim excommunicare aliquem est de alieæ personæ meritis judicare, sed de essentiæ suæ proprietate testimonium perhibere) “et si judico ego, judicium meum verum est, quia sola non sum sed ego et qui misit me Christus.” (Filius enim cum Patre per Spiritum Sanctum in Ecclesiâ inhabitando manet.) “In Lege scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum quæ testimonium perhibeo de me ipsâ, et testimonium perhibet de me Spiritus Sanctus, quem a Deo Patre e a Jesu Christo accepi.” Dicunt ergo, “Ubi est Spiritus iste tuus?” Respondit, “Neque me scitis, neque Spiritum qui est in me; si me sciretis forsitan et spiritum qui est in me sciretis.” Terribilia sanè verba, quæ ad cavillationes hominum de essentiâ et definitione Ecclesiæ contra Ecclesiam ipsam sine fine disputantium, et rationis demonstrationem poscentium, mutâ quidem sed nihilo tamen minùs necessariâ corporis cum capite, membrorum cum corpore, sponsæ cælestis cum sponso analogiâ opponuntur: et quæ certè cum ab iis sæpissimè, licet parum intellecta, legantur, qui Scripturarum lectione ad nihil aliud quam ad Ecclesiæ Catholicæ abnegationem, et ad novarum Ecclesiarum ex suis ipsorum placitis ædificationes abutuntur, oculos atque conscientias legentium in se convertere et tamquam igne ardentissimo exurere debent.

Est igitur illud imprimis de Canone sexto animadvertendum Ecclesiam esse hìc, quæ loquitur, et specie quidem Britannicam, id est particulares Britannorum Ecclesias; reipsâ verò, cum se Ecclesia Britannica unitatis individuæ partem esse affirmet, decretum hoc tamquam partis in totum nomine universæ quæ in toto orbe sit diffusa Ecclesiæ pronuntiatur. Unusquisque enim Episcopus in omnibus quæ rectè, perfectè, et quà Episcopus sit faciat, unitatem totius Ecclesiæ Catholicæ repræsentat; si verò alicubi lapsus fuerit, (ut est omnium hominum, etiam Episcoporum natura proclivis ad errandum,) hoc jam non ut τύπος ἀληθινὸς, nec ut pars in ὁμοιμερείᾳ sed suâ propriâ (ut sit cujusque Episcopi aut Ecclesiæ) imbecillitate peccat. Promissio enim infallibilitatis non ad singulos Episcopos aut ad singulas Ecclesias perfectè sed ad unitatem pertinet. Quæ igitur Ecclesiæ nostræ decrevêrunt, ea pro œcumenicâ Catholici Orbis, Orientalium paritèr ac Latinorum, unitate decreta intelligimus; veritas enim una est, et pars in unitatem totius loquitur. Et si alii ex Episcopis alia sciverint, quæcumque tandem pars vera sciverit, quod eventu ostendetur, cum utraque adhuc se vera affirmare confidat, ea reapse et veritate totius Apostolici Collegii personam gessisse posteritati videbitur. Sed de hoc sexto Canone haud scio an sit ulla, usque ad hunc diem formaliter decreta contentio. Quòd si a Latinis rejici et contemni videatur, nobis idem et verun esse, et ad bonum Ecclesiæ statum pernecessarium credentibus, hoc certè erit pietatis et caritatis nostræ, ut constantiâ, unitate, sanctitate, veritatem quæ apud nos est commendemus, efficiamusque precibus assiduis, vel saltem efficere conemur, ut decretum hoc de regulâ fidei etiam ab aliis Ecclesiis recipiatur.

Ac diximus quidem Ecclesiam esse, quæ in sexto Articulorum canone loquatur. Loquitur vero ea non ut sæpe homines ineptissimi illi quidem aut scelestissimi contendunt, ut legem in suimet ipsius eversionem decernat; non ut sacratissimas Scripturas contumeliis infidelium, erroribus Catechumenorum, perversionibus hæreticorum atque excommunicatione dignorum objiciat; non ut privatarum interpretationum confusionem inducat; sed ut ipsa sibimet ipsi de Traditionis necessariæ limitatione regulam ex antiquorum Patrum totiusque adeo Ecelesiæ consentione præscribat. Non enim post Patris, et Filii, et Spiritùs Sancti confessionem in Symbolo, de Scripturis mentionem subjicimus, ex quibus omnes gentes legendo se ipsas illuminent, baptizent, Ecclesias veritate doctrinæ et Sacramentorum usu, mutuo pietatis et rationis consensu ædificent; sed unam Sanctam Catholicam atque Apostolicam Ecclesiam, sed unum Baptisma in remissionem peccatorum confitemur: quarum rerum communicatio animabus hominum per Spiritum sanctificationis Traditione conceditur, posteà autem perceptione mysteriorum, et precibus, et Scripturarum etiam lectione roboratur. Non enim ideò post resurrectionem ascendit in cœlos Dominus noster et Salvator Jesus Christus, ut in libris scriptis publicandam legem, sed ut dona pro hominibus, etiam pro inimicis suis, Spiritûs Sancti inhabitationem acciperet. Illo igitur ipso die quo multis ante sæculis in deserto e monte Sinâ Lex data est populo Israel, Deus iterum, non jam terras modò sed etiam cœlos quatiens, Apostolorum cœtum in cœnaculo in monte Sion igne Baptizat. Novam legem caritatis in carneis cordum tabulis inscribit; Fidem unam, immutabilem, perfectam, indivisibilem, semel in æternum tradit Sanctis. Tradit verò non lectione librorum, sed præparatis ante cordibus cum visibili sacramento, inspiratione Spiritûs; eodemque modo a die Pentecostes usque ad consummationem sæculi traditione propagari jubet. Traditio autem ista duplex est, cujus utraque pars primùm in igneo illo Apostolorum Baptismo cernitur. Nam Laicis quidem Fides traditur in Baptismo ad credendum; Episcopis autem et Presbyteris, maximè verò Episcopis, in Ordinationibus traditur ad docendum. Horum verò Baptismatum atque ordinationum a die Pentecostes continuata successio etiam his nostris temporibus Fidem tradit; id verò quod Catechumenus in Baptismo profitetur, Traditio Fidei appellatur. Et hoc quidem totum positum est in vocibus atque animabus hominum docentium et credentium. Prædicat Petrus illo ipso Pentecostes die: tria millia Judæorum ad fidem convertit; nec tamen ideò illi erant statim Christiani: sed jubet ut Baptizentur. In Baptismo fidem tradit, non illis quidem ad docendi auctoritatem, sed ad remissionem peccatorum et ad consecutionem aeternæ vitæ, si in gratiâ perseverarent. Paulus Titum et Timotheum diu antè Baptizatos ordinatione ad Episcopatum promovet, ut jam non modò ipsi credere, sed et aliis Traditionem fidei commendare possint; jubetque ut ejusmodi Ordinationibus etiam ad ultimam posteritatem depositum fidei ab Episcopis tradatur. Cum vero unitas sit Apostolorum quæ ad Evangelizandas gentes a Christo missa etiam promissionem præsentiæ ejus in omnia sæcula acceperit, unusquisque Episcoporum nomine unitatis omnium qui ubique in toto orbe sint terrarum Episcopi, fidem omnibus communem unitatemque immutabilis symboli in docendo, in baptizando, in ordinando, tradit. Itaque in novæ legis e monte Sion proficiscentis exordio non scriptio librorum, sed inspiratio Apostolorum, non lectio, sed auditus, non fides e lectione aut prædicatione simpliciter et statim justificans, sed ex aquâ et Spiritu Sancto vivificata, impositione manuum confirmata, quæ perseveratione in doctrinâ, in societate, in orationibus Apostolorum, unicæque Eucharistiæ perceptione posteà nutriatur; uno denique verbo non publicatio scriptæ Revelationis, sed Ecclesiæ et Sacramentorum Ecclesiæ, inter cujus dotes etiam sunt Scripturæ, institutio reperitur.

Ac potuisset quidem certè Dominus, si voluisset, fidem vivificantem sine ullis libris scriptis nudâ et simplici Traditione in Ecclesiâ conservare: potuisset partem aliquam necessarii symboli Traditione cum libris scriptis, partem solâ Traditione ad consummationem sæculi propagare. Reipsâ eum non sic voluisse nullâ neque rationis demonstratione, (unde enim in rebus fidei tanta esset rationis auctoritas?) neque Scripturarum de se ipsis affirmatione concludi posset. Solâ hoc certè Traditione nititur. Ex ipsius ore Ecclesiæ et non aliunde, ex Ecclesiâ cui et conservationem et definitionem Canonicorum Librorum debemus, etiam regulam Fidei seu Traditionis cum scripturâ conjungendæ proportionem edocti scimus. Est vero hujusmodi.

(Art. VI.) Scriptura sacra continet omnia, quæ ad salutem sunt necessaria, ita ut quicquid in eâ nec legitur, neque inde probari potest, non sit a quoquam exigendum ut tanquam Articulus fidei credatur, aut ad salutis necessitatem requiri putetur.

Non quòd omnia, quæcumque in sacris Scripturis legantur, proptereà sint inter Articulos symboli numeranda, aut per se ipsa ad salutis necessitatem ad omnibus requirenda: potuêrunt enim Ecclesiæ etiam de libris integris dubitare, etiam Scripturarum toto volumine carere, et tamen nihilo minùs esse Christianæ. Et sunt tamen certissimè omnia, quæ in Scripturis Canonicis legimus, usque ad unumquodque ἰῶτα, et cum summâ veneratione amplectenda, et sine ullâ dubitatione credenda: sed non ideò omnia inter Articulos fidei, nec in symbolo vitæ numerantur. Hoc verò, id est symbolum ipsum et fidem salutarem, postquam Ecclesia ex ore Apostolorum et a Spiritu Sancto accepisset, tamen et ipsis viventibus Apostolis, exemplo Domini sui, Legis, et Psalmorum, et Prophetarum testimoniis comprobabat, et nunc, postquam novæ Legis volumen accessit, sine ullâ interruptione traditionis, Evangelicas cum Propheticis miscet litteris, et inde potat fidem. Potat, vel potius renovat, eamdem illam ipsam fidem, quam non inde accepit. Et ex veterum quidem Patrum consensu non modò quicumque contraria aut repugnantia Scripturæ, sed etiam is qui extranea aut superflua, præter ea quæ legerentur, ingereret, et necessariæ fidei addere conaretur, simili erat damnatione rejiciendus. Non quasi fidei depositum, quod ex Ecclesiâ et Sacramentis traditione acceperant, a publicatione et lectione sacrorum librorum initio duceretur, sed quia dogma hoc unà cum ipsâ fide, et ab Apostolorum usque temporibus deductum traditione acceperant, eaque penitùs in animis defixa persuasio inhæserat, omnia, quæ ad salutem hominum essent necessaria, in sacris Scripturis, tamquam in locupletissimo thesauro, ad Ecclesiæ esse usus reposita. Ideòque vel latissimo sensu ponebant illud, nihil esse a quoquam exigendum, nisi quod in Scripturâ legeretur; nec dubitabant dicere se ea omnia quæ scripta essent credere, et nihil ampliùs: et, quod fortius est, se proptereà credere, quia scripta; alia non credere, quia non scripta: non quin alia quoque plurima, præter ea quæ scripta essent, et credibilia et vera esse possent: idque non modò in Philosophiâ, sed in iis etiam rebus quæ ad Ecclesiam et ad Deum pertinerent: multæque erant (ut ab Historicis et ex sanctorum Patrum scriptis scimus) Ecclesiasticæ traditiones, quæ nullo Scripturarum testimonio niterentur, nec tamen minùs ob eam causam opinione aut usu receptæ probarentur. Ex quibus hoc ipsum est, de quo nunc dicimus. Sed neque hoc, neque alia ulla quæcunque traditio ejusmodi, sive ad opiniones, sive ad praxin spectaret, ut cumque Ecclesiæ laudabilis aut etiam necessaria videretur, ita erat cum Articulis Symboli æquandum, ut a fidelibus tanquam ad salutem per se ipsam esset necessaria, requiri posset. Multa sine dubio a Sacerdotibus et Clericis pro commoditate Ecclesiæ et profectu aut expressè aut per implicationem requiri possunt; multa etiam per implicationem Laicorum assensum vel submissionem innuunt, quæ non directè neque per se ipsa, sed quodammodo et per accidens necessaria devenire possint. Nam si hoc ipsum sit necessarium, in societate Apostolorum, id est in Ecclesiâ Catholicâ, perseverare, necessarium quoque erit, ut se aliquis in iis omnibus, quæ ab Ecclesiâ exigantur, obedientem præstet, ut excommunicationem vitare possit. Et generaliter quidem ab individuis omnia sunt prompto et parato animo facienda et credenda, quæcumque ab unitate illâ Episcoporum, quam ad docendos populos institutam accepimus, facienda aut credenda proponantur. Interest tamen unicuique ut inter symboli traditionem, quæ est simpliciter et per se ipsam necessaria, aliaque, quæ propter Ecclesiasticam obedientiam alio modo et per consequens necessaria fiant, distinguere possit. Multa sunt etiam quæ, cum inter hanc et illam necessitatem, tamquam inter duo extrema, mixta sint et composita, ex Ecclesiasticæ Auctoritatis sensu æstimari debent. In omnibus sanè ab individuis est unitati Ecclesiarum obtemperandum: nec tam privatis hominibus ad praxin utilis est, quàm ad bonum habitum et dispositionem animi, necessariorum illa ab ecclesiastico usu disjunctio. Sed in ipsis Ecclesiarum rectoribus, Episcopis, difficile est æstimare quanti sit ponderis et necessitatis, fidei hæc regula, et de necessariæ traditionis a non necessariâ separatione traditio. Nam si Catholicum hoc dogma ante oculos omnes semper habuissent Episcopi, et ad antiquam fidei regulam clavim navis rectè tenuissent, tum neque Traditionis necessaria Ecclesiasticaque auctoritatis debitum apud alios honorem minuissent, neque ipsi in Scripturæ αὐταρκείαν gravem culpam admisissent. Tum neque credibilia cum credendis, immutabilia cum mutabilibus, erronea cum veris temerè miscuissent; neque non necessaria cum necessariis, humana cum divinis jungendo, necessaria etiam cum non necessariis, et divina cum humanis suis in summæ rei periclitationem adduxissent. Nam sunt plerique, superbiâ insitâ carnis, etiam de iis rebus quæ maximè sunt in religione necessariæ nimiùm prompti ad dubitandum, (præsertim hoc nostro sæculo, cum omnes omnium generum iniquitates prope ad cumulum venêrunt, et fides cum caritate refriguit,) et si occasionem aliquis ex peccatis suis nactus fuerit, facilè in Philosophiam aut Liberalismum, ut appellant, (nonnunquam etiam, O bone Deus, Caritatem) id est in incredulitatem et apostasin illabitur. Quæ cum ita sint, facile erit mente concipere quantum et quam immane scandalum in Ecclesiam essent invecturi illi, qui, cum tempora summâ in Pastoribus severitate sanctitatis, summâ humilitatis et mansuetudinis κολακείᾳ, cum rationabili fidei demonstratione indigerent, nudâ et simplici auctoritate freti, (quam etiam totam penè in unum hominem, Romanum Episcopum, contraxerant,) contra unanimitatem orthodoxorum Patrum, contra reverentiam immutabilis symboli, multas diversasque res, quarum cum Articulis vivificantis fidei nulla erat necessaria conjunctio, quasi ad salutem æternam per se essent et simpliciter necessariæ, in conscientias perversissimæ generationis onerare contenderent; et de traditionibus etiam non scriptis ex infallibilitatis non Catholicæ sed particularis cujusdam, Romanæ, adyto decreta pronunciarent.

Operæ erit pretium fortasse dicere quibus quasi permutationum gradibus in eum rerum statum esset perventum, in quo necesse erat ut hic canon ex antiquorum Patrum traditione repeteretur, et per aliquot sæcula neglecta veritas (nunquam verò quod sciam usque ad hodiernum diem ab ullâ Ecclesiâ formaliter negata,) iterum in bono lumine collocaretur. Quod si fiat, unà etiam istorum Canonum, (XIX, XX, XXI,) qui sunt de Definitione et auctoritate Ecclesiæ, conjunctio cum hoc sexto Canone quàm sit arcta et necessaria monstrabitur. Ac primo quidem loco, quodcumque tandem de regulâ Fidei verum esset, sive omnia sive partem tantùm necessariæ fidei in sacris Scripturis repositam esse, et illarum testimonio ab Ecclesiâ in docendo firmari debere, illud certè in omnibus pariter sæculis, certum fuit et persuasum fidelibus, unitatem Apostolicam Episcoporum, quæ est Cathedra illa ipsa Petri et firmamentum Ecclesiæ, a rectâ Fidei confessione nunquam esse discessuram. Aliter enim neque verum esset illud, Portas Gehennæ contra fidem Petri, et Catholicam, quæ super ista fide est fundata, Ecclesiam nunquam esse prævalituras, nec promissionem suam esset servaturus Christus, quâ se cum unitate Apostolorum in prædicando, in baptizando, in pascendo, usque ad finem sæculi præsentem fore asseveravit. Atque hinc contra infinitas pullulantium hæresum varietates facillima erat semper et validissima, maximèque legitima, præsertim idiotis, ex consensu Catholicorum Episcoporum petita defensio. Sed procedente tempore, cum Schisma inter Orientales et Latinos factum fuisset Episcopos, et ex hâc dissentione corruptiones quàm plurimæ esse in Ecclesiis inciperent, nihilo tamen minùs Latini, anathematizantes Græcos, (cum ipsi etiam pari jure ex alterâ parte anathematizarentur,) totam istam Apostolicæ unitatis infallibilitatem ad suas partes, et ad dimidiatam jam Ecclesiam vindicabant. Mox etiam inter sese, Patriarchæ suo nimiùm servientes, ex Theologorum consensu notas quasdam et definitiones inventrunt, ex quibus diffusam in totâ, vel potiùs in Latinâ Ecclesiâ infallibilitatem, ad Concilium generale, (quod Ecclesiam scilicèt verè et accuratè repræsentaret,) contraherent; et ex hôc rursus ad ipsum Papam, unum hominem, qui concilium convocaret, in eodem convocato præsideret, dissolveret, et decreta etiam pro judicio suo rejiceret aut confirmaret: ut Ecclesia Catholica in Latinam, Latina in Concilium, Concilium ipsum denique in Papam concessisse videretur. Interim dum a fidei essentiâ et a fidei tradendæ regulâ ( scilicet scripturarum) declinantes Episcopi Romani toti in novitiâ suâ infallibilitatis Ecclesiasticæ et Promissionis Christi interpretatione nimiâ et arrogante fiduciâ niterentur, factum est ut et ipsi penè omnia in Ecclesiâ suo nutu regere posse confiderent, et cæteri Latini orbis Episcopi Papam magis ut servi Regem aut ut Presbyteri Episcopum, quam ut coepiscopi Patriarcham sequerentur. Traditiones omnes, opiniones, consuetudines, quæ ab Apostolicâ sede, aut a Romanâ aliquâ Pontificis Synodo approbatæ fuissent, infallibilitatis signaculo jam munitas, tamquam ipsa Domini Mandata atque oracula suscipiendas credebant. Obedientiam verò si quis, cujuscumque ordinis aut gradûs, (sive Imperator esset sive Patriarcha,) Pontifici Romano in omnibus non præstaret, is prorsus ab Ecclesiæ Catholicæ unitate tamquam Schismaticus exulare videbatur. Ex quo etiam nova visibilis Ecclesiæ definitio, et, portentum nominis! Romano-Catholica pro Christianâ et Catholicâ substituebatur unitas. Eò usque etiam dementiæ processêrunt ut in Galliâ, Hispaniâ, Angliâ, jam non de Galliæ, Hispaniæ, Angliæ Catholicis in Catholicâ Ecclesiis, sed de Romanâ in omnibus his regnis Ecclesiâ mentio plerumque audiretur. Schismaticas etiam posteà inter Græcos et Britannos congregationes colligere, et virtute Romanæ obedientiæ in novum istum et inauditum prioribus sæculis Catholicismum vindicare cœpêrunt. Sed hæc postea: nondum enim cum subditis suis Papa a Britannicarum Ecclesiarum communione recesserat, cum in Synodo Londinensi XXXIX hi, de quibus nunc tractamus, Articuli decernerentur. Sed sæculo isto ineunte, et in ipsis initiis Reformationis, ut aiunt, vel potiùs deformationis Ecclesiæ, cum ejusmodi esset rerum status, quem suprà indicavimus, et arguerentur a Reformatoribus tum traditiones tum etiam consuetudines satis multæ, quæ non ita facilè Scripturarum testimoniis defendi possent, nec cedere Papa vellet, reperiebantur multi homines in ejus verba jurati, qui omnia ferè, quæ essent tum in Ecclesiâ, tanquam immutabilia defenderent, partim quia jam ab infallibili Ecclesiæ auctoritate definita essent, partim quia etiamsi e Scripturis probari non possent, nihilominùs tamen in necessariæ fidei symbolo sibi locum nudæ ac simplicis Traditionis pondere jure et meritò obtinerent. Neque enim aiebant totam fidei salutaris Traditionem etiam libris scriptis fuisse consignatam, sed aliqua, quæ nihilo minùs aliis essent necessaria, Ecclesiam et ab initio sine librorum scriptorum testimonio tradidisse, et nunc etiam definitione suâ sancire posse. Huic vero perniciosissimæ et detestandæ et penè hæreticæ sententiæ eatenùs saltem Ecclesia Romana favere videbatur, ut eâ per ambiguitatem Canonis Tridentini, (quem sine dubio confirmaturus erat Episcopus Romanus,) in commoditatem propositi sui abuti vellet. Nec tamen, (ut jam suprà diximus,) in apertam cum unanimitate orthodoxorum Patrum conflictionem causam suam committere audebat.

Ac videre jam possumus quamobrem in quæstionibus, quæ tunc erant in Ecclesiâ, tractandis, primum hoc in Canone sexto de Fidei regulâ et de limitatione necessariæ Traditionis quasi fundamentum ponatur. Ad quod cum definitio Ecclesim accurata accesserit, non modò adversùs novitates tum doctrinæ, tum etiam jurisdictionis Papalis, inexpugnabilis quasi murus exstruitur, sed etiam prompta et parata ad omnium litium compositionem, et ad instaurationem pacis inter omnes, tum Latinorum, tum etiam Orientalium Ecclesias, via aperitur. Atque hoc quidem in mentibus et cogitationibus nostris nunquam satis præsens esse potest, pro quo etiam maximas laudes Domino nostro Jesu Christo ex imi cordis affectione fundimus, nullam fuisse tum formalem inter Ecclesias oppositionem, cum hi xxxix Canones decernerentur. Suspiciones erant tantùm, et inter Regem et Pontificem Romanum de jurisdictione orta contentio. Ac nostri quidem ad Reformationem Episcopi, continentales verò cum Pontifice Romano ad eum statum conservandum, qui tunc esset in Ecclesiâ, tendebant. Et cum eadem ferè esset in Britanniâ, quæ in cæteris etiam Europæ partibus, opinionum et consuetudinum Ecclesiasticarum conditio, nihil nos quidem pro aliis, sed pro nobismet ipsis tantùm, et pro subditis nostris de iis rebus quæ correctione indigere viderentur, statuebamus. Illi vero uno anno posteà etiam pro universo orbe, quasi in generali Synodo, pronunciare volebant. Et cum utrique in contrarias partes manifestissimè raperentur, factum est ut nos fortasse nimiùm ad exterorum Reformationem, illi ad cæcam et minùs laudabilem obstinationem nihil cedendo inclinarent: utrique autem alii aliis plus quam reverâ peccâssent peccavisse præjudicatâ partium opinione viderentur. Et illi quidem nos, tamquam hæreticam planè Reformationem fecissemus, immoderato nimis et irrationabili clamore calumniantur; nos verò e contrariâ parte in illos, tamquam in hæresim aliquam formalem post Tridentinam Synodum lapsi essent, invehimur, et sine ulla investigatione veritatis omnia quæcumque in Actis et Articulis Reformationis nostræ reperiamus, statim in formalem aliquam Ecclesiæ Romanæ definitionem decreta fuisse temerè et nimis absurdè vociferamur. Sed reipsâ et veritate Articuli isti XXXIX fidei et religionis non tam erant contra expressas aliquas et formales Ecclesiæ Romanæ definitiones, quàm generaliter de Reformatione Ecclesiæ, imprimisque Ecclesiarum Britannicarum, et præparati primùm, et posteà decreti. Et in iis vix unum atque, aliud reperiri potest, ubi sit necessaria cum Synodo Tridentinâ et aperta conflictio. Sed cum in iis practica sint ferè omnia ad manifestiores abusus et errores in lis nostris Ecclesiis corrigendos concepta, Synodus vero Tridentina, quamquam e contrario statum rerum eum qui tunc erat in Ecclesiâ confirmare laboraret, tamen tolerabilem saltem in decretis suis interpretationem vellet includere, evenit plerumque, ut, quæ in his nostris expressè improbentur, ea in Tridentinis Articulis neque necessariò neque formaliter docerentur, quamquam sine dubio doceri sæpe videantur. Utriusque verò partis homines, et illorum hos nostros XXXIX Articulos, et nostri iliorum Tridentinos sine cognitione causæ magnam partem ferociter pro hæreticis aut plusquam hereticis deridentes explodunt. Et fieri quidem potest ut errem, et ut studio pacis abreptus Ecclesiarum formales differentias et pauciores esse, quàm sint, et sanabiliores existimem, hoc tamen certissimè scio atque affirmo, permultas esse nunc in omnium ferè ore differentias, (easque ejusmodi, quibus ipsi non minimam partem alienationis attribuant,) de quibus reverâ summa est inter Ecclesias concordia; permulta etiam esse, de quibus omnis est evidentissimè posita in verborum ambiguitate dissentio: multa denique alia ubi discordia quæ reverà existit, facillimâ tamen correctione sanari possit. Et si jam post hæc omnia spei alicui atque etiam expectationi indulgeam, fore ut reliqua etiam, quæ sunt pauciora quidem sed maximi certe momenti, et de quibus gravissima videtur esse inter Ecclesias dissentio, fore inquam ut hæc etiam precibus tandem fidelium et Pastorum inter se collationibus conciliari possint, etiamsi fallar, non vereor tamen ne mihi istiusmodi error vitio vertatur.

Sed nos ad Articulos redeamus: et in his quidem tam diu maxima inter Ecclesias videbitur esse dissentio, quamdiu exterorum Episcopi veram et Catholicam doctrinam de regulâ Fidei et de Definitione Ecclesiæ formaliter affirmare nolint. Hoc uno, quod adhuc liberum illis et integrum est, et quod non ausa est Ecclesia Romana usque ad hunc diem apertè negare,—hoc uno, inquam, concesso, æquarentur montes difficultatum, et suâ sponte subsiderent,—aspera plana fierent,—in concordiam et unitatem totius orbis rectà iretur. Sed nunc ex ambiguitate, quæ est in illorum de his rebus decretis, multòque etiam magis ex alienatione et obstinatione animorum, licèt multæ sint quasi rimæ et juncturæ systematis, per quas Episcopi Latini ex artificiosâ quidem istâ sed tamen vitiosâ Theologiâ sese expedire possint, discordiis, quæ per se non essent insanabiles, anima malignitatis additur, quâ sempiternæ fiant. Ac scio quidem Exterorum Theologos pro opinionibus aut omnibus aut plerisque quæ a Latinis omnibus præterquam Britannos pro Articulis Symboli perperam habeantur, etiam e Sacris Scripturis testimonia aliqua vel potius umbras testimoniorum adducere: verùm e suis ipsorum confessionibus et ex primo, quod aiunt, rerum ipsarum aspectu manifestissimè patet, non longam futuram fore disceptationem, si unquam de his rebus simpliciter et sine dolo malo Scripturarum probationibus ageretur. Certè ex hujus Canonis sexti receptione sequeretur, ut neque hoc, Papam in omnibus Ecclesiis etiam ordinariam jurisdictionem divino jure exercere, neque illud, necessarium esse omni Creaturæ, omnibus, cùm Ecclesiis tum etiam individuis, talem erga Romanam sedem obedientiam præstare, ut communione ejus saltem nunquam priventur. Neque rursus Infallibilitatem ad Romanum Episcopum, vel ad Ecclesiam in quâ sit ille Episcopus vel ad certam quamdam et præfinitam Synodi speciem, quam is confirmarit, pertinere; sequeretur, inquam, ut nulla ex his opinionibus inter necessariæ fidei Articulos haberi posset. Et hæc quidem de Definitione Ecclesiæ dicantur: quæ licèt suâ sponte existat, et sit ἀνεξέλεγτος, nec ad nos ab ullâ principiorum demonstratione venerit, tamen in seipsâ, ut suprà indicavimus, ita est cum verâ Fidei Tradendæ regulâ implicita, ut cum eâ necessariò congruat et quasi a seipsâ conformetur. Utrumque enim, partem aliquam, ex utroque pendet, nec regulâ fidei a definitione Ecclesiæ, neque hæc rursus a regulâ Fidei separari potest. Quod ad cætera attinet ex his duobus principiis ferè ex æquâ parte pendentia, (cujusmodi ab Articulo XXII usque ad XXXV tractantur,) facile est videre quanta sit in iis Canonis sexti et quàm distincta auctoritas. Nam si Beato Augustino de Purgatorio tamquam de humanâ aliquâ opinione licebat dubitare, tantumdem ex hoc Canone etiam nobis licebit: si de Indulgentiis iis, quæ cum Purgatorii Fide jungantur, si de Imaginum, et Picturarum, et Reliquiarum veneratione et adoratione, atque etiam de invocatione Sanctorum altissimum esse in Sacris Scripturis silentium, fateamur, sequitur propter eamdem causam ut nullius ex his rebus persuasio aut usus, sive bonæ et laudandæ sint illæ, sive futiles et perniciosæ traditiones, ad necessitatem salutis æternæ ab Ecclesiâ requiri possit. Idem ferè in Sacramentorum doctrinâ efficitur, quæ primùm neque ad duo tantùm neque ad septem simpliciter, arbitrariâ vocis limitatione, e Scripturis concludi potuissent: tum neque doctrina ea, quam plerique in Canone Tridentino de Sacerdotis Intentione affirmari intelligunt, neque in Sanctissimâ Eucharistiâ—τοῦ εὐχαριστηθέντος ἄρτος abolitio, nec Christi ab impiis manducati opinio; neque ipsius Corporis Christi, veri et natruralis et non tantùm Sacramentalis, singulis diebus repetita oblatio, nec Confessionis ad Sacerdotem faciendæ simpliciter et per se ipsam ad remissionem peccatorum esse necessitatem, e Scripturis ostendi posset.

Et jam, ut omittam quærere quid de quâque harum rerum verisimile sit aut a sanctorum Patrum traditione probatum, unum est de omnibus pariter animadvertendum, nimirùm Ecclesiam ipsam in his, quæ nec e sacris Scripturis demonstret, nec pro necessitate fidei doceat, parciùs aliquantò esse auctoritatis suæ jure usuram, neque quia claves regni cælorum in terris gerat, proptereà quidvis sub pœnâ excommunicationis exigendi commissam sibi licentiam existimabit; non scandala sine causâ multiplicabit; non viam angustam in corruptissimo maximèque infirmo sæculo angustiorem novis fidei Articulis efficiet, non latam istam viam, quæ ad perniciem ducat, hypocriticâ formalitate latiorem. Sed in omnibus his mediâ viâ, et justâ moderatione insistet: et consuetudines aut traditiones illas quidem quæ ad bonum religionis statum perutiles aut necessariæ esse videantur, in Laicos pariter et in Clericos injungere non dubitabit, præsertim si et jam omnium usu receptæ fuerint, et ab unanimitate veterum approbatæ; in cæteris, de quibus nihil ejusmodi prætendi possit, vel de quibus aut olim fuerit inter orthodoxos homines, aut etiam nunc sit inter Ecclesias diversitas, plus opinionum libertati indulgebit; vel si quid opus fuerit decreto, Clericos tantùm necessitate astringet, Laicorum de iis omnibus, quæ in Ecclesiâ observentur aut recitentur, assensum implicatione præsumet. Ac de capitali hoc Canone, qui in Articulo sexto continetur, jam diximus.

Quoniam verò Ecclesia jam in rebus fidei tractandis ipsa sibi hanc regulam, a Spiritu Sancto et ab antiquorum Patrum traditione edocta, præmisit, ut nihil pro necessitate salutis æternæ credendum decernat, quod non idem etiam Scripturæ testimonio probare possit; (quanquam non ideò aut Traditio omnis non scripta negligenda sit, aut omnia quæ in Scripturâ credenda legantur, propterà etiam ad symbolum pertineant,) sequitur, estque hoc maximè rationi consentaneum, ut Scripturæ ejus, quæ est regula Fidei, (non per se quidem et simpliciter Laicis, nec sine respectu œcumenicæ Traditionis Episcopis, sed tamen summa et perfectissima omnibus,) ut hujus, inquam, Scripturæ canonem atque definitionem subjungat. Præsertim cùm Ecclesia Romana hìc etiam ambiguitate Canonis Tridentini, (ut id quod minimum est dicam,) errandi facilitatem inducat. Statuit enim Apocryphorum libros æquè ac cæteros pro Canonicis esse recipiendos: quod quidem verum esse poterat, si voce ista “Canonicis” lato, et generali, et minùs usitato sensu ad Ecclesiasticæ lectionis consuetudinem referretur; sed illud tum prætereà adjiciendum fuisset, certos quosdam ex his, (viginti duo nempe Judæorum libros, præter Evangelistas et Apostolos,) restrictiore et altiore sensu, et solos propriè, ut aiunt, esse canonicos; qui libri non tam lectionis paritate conjungi, quàm inspirationis et auctoritatis perfectione separari debent. Propter has causas cum vetere saltem Latinorum, et cum hodiernâ Orientalium Ecclesiâ, Ecclesia Britannica de Canone Divinarum Scripturarum decretum statuit hujusmodi.

(Art. VI.) Sacræ Scripturæ nomine eos Canonicos libros veteris et novi Testamenti intelligimus, de quorum auctoritate in Ecclesiâ nunquam dubitatum est; sunt verò: Testamenti Veteris, (1) Genesis, (2) Exodus, (3) Leviticus, (4) Numeri, (5) Deuteronomium; (6) Josuæ, (7) Judicum, Ruth, (8) Prior Liber Samuelis, Secundus Liber Samuelis, (9) Prior Liber Paralipom. Secundus Liber Paralipom. (11) Primus Liber Esdræ, Secundus Liber Esdræ, (12) Liber Hester, (13) Liber Job, (14) Psalmi, (15) Proverbia, (16) Ecclesiastes vel Concionator, (17) Cantica Solomonis, (18, 19, 20, 21) IV Prophetæ Majores, (22) XII Prophetæ Minores.

Alios autem libros (ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia, ad exempla vitæ, et formandos mores; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet; ut sunt, Tertius Liber Esdræ, Quartus Liber Esdræ, Liber Tobiæ, Liber Judith, Reliquum libri Hester, Liber Sapientiæ, Liber Jesu filii Sirach, Baruch Propheta, Canticum trium Puerorum, Historia Susannæ, De Bel et Dracone, Oratio Manassis, Prior Liber Maccabæorum, Secundus Liber Maccabæorum.

Novi Testamenti omnes libros (ut vulgo recepti sunt) recipimus, et habemus pro Canonicis.

Porrò aliud etiam, in Articulo VII, decretum annectitur, ad perfectionum ejus, quod de regulâ Fidei suprà sancitum est, simili prorsus modo cum hâc de Scripturarum canone definitione pertinens. Nam Ecclesia concordiam veteris cum novo Testamento asserens, non duas se, ut connulli calumniabantur, (Judæi atque Hæretici,) discordes regulas, sed unam eamdemque in duplici volumine veritatem amplecti profitetur. Est verò de hôc Articulo nulla prorsus inter Ecclesiæ Catholicæ atque Apostolicæ Episcopos dissentio.

(Art. VII.) Testamentum vetus novo contrarium non est, quandoquidem tam in veteri, quàm in novo per Christum, qui unicus est Mediator Dei et hominum, Deus et homo, æterna vita humano gereri est proposita. Quare malè sentiunt, qui veteres tantùm in promissiones temporarias sperâsse confingunt. Quanquam Lex a Deo data per Mosen quoad cæremonias et ritus Christianos non astringat, neque civilia ejus præcepta in aliquâ republicâ necessariò recipi debeant, nihilominùs tamen ab obedientiâ mandatorum quæ moralia vocantur, nullus, quantumvis Christianus, est solutus.

Est verò animadvertendum Christianæ obedientiæ legem non a Decalogi prohibitionibus in peccatricis naturæ condemnationem in lapideis tabulis insculptis, et inter ignes et fulgura e monte Sinâ traditis, sed ab infusâ justificantis gratiæ caritate ordiri, et a die Pentecostes, e cœnaculo in monte Sion, in universam Ecclesiam promulgari. Itaque cum literâ exteriore Decalogi in Ecclesiâ ad docendum utimur, non tamen eam sensu negativo, sed positivo, vivificantis gratiæ immutatione interpretamur. Nec quia Lex, non Decalogi solùm, sed etiam, (quod idem est,) conscientiæ, tempore præcessit, proptereà etiam, tamquam ea simpliciter esset continuata, Decalogi tabulas symbolo præmittimus; sed ut abrogatas literâ condemnationis, renovatas spiritali intellectione novas tabulas novæ Legis, (amoris Dei atque proximi,) sub literâ veterum tabularum intelligendas post symboli recitationem adjungimus, ut prior sit essentia ipsa fidei, post fidei operatio sequatur

CAP. III.

De relatione mutuâ quæ est inter Regulam Fidei in Articulis VI, VII, jam positam, et Definitionem Ecclesiasticæ Auctoritas, quæ in Articulis XIX, XX, XXI, mox ponetur.

Regulâ Fidei ab ipsâ jam Ecclesiâ sibi positâ, sequitur, ut universæ suæ Traditionis tam de interiore animâ, Fidei, quàm de visibili suo corpore et sacramentis Gratiæ ad hanc Regulam conformitatem exhibeat; ut et præterita sua et præsentia cum hoc canone docendi et credendi comparet, quem in futurum etiam sequendum agnoscit: ut necessaria a non necessariis, multòque etiam magis ab erroneis atque hæreticis distinguat, ostendatque primùm, omnia quæ ad necessitatem salutis credenda exigat, etiam a sacræ Scripturæ testimoniis comprobari, tum alia, quia ejusmodi testimonio careant, nec a suis, nec ab aliis quibuslibet Apostolicis Episcoalia denique, quia et analogiæ Fidei et Scripturarum senseui repugnantia aut contraria videantur, nec docenda esse omnino ab orthodoxis, sed damnanda et rejicienda pro erroris magntitudine, de quâ ex analogiâ Fidei judicari debet.

Quemadmodum verò, regulâ Fidei semel positâ, nihil est omnino nec de internæ atque abstractæ Fidei analogiâ, nec de Ecclesiâ visibili et sacramentis, quod sine respectu (aliquà saltem ex parte) hujus Regulæ considerari possit, its aliud est etiam capitale Theologiæ principium atque fundamentum, (de definitione atque auctoritate Ecclesiæ,) quod licèt ispum quoque Fidei et Regulæ fidei quodammodo subordinetur, (Fides enim Ecclesiam, non Ecclesia Fidem facit; sed Ecclesia et ex Fide est, et per Fidem, et in Fide subsistens, et si tolleretur aut vitiaretur Fides, nulla esset futura omnino quæ nunc vivit et docet, et filios parit Deo, et justitiæ spiritalis fructus operatur, et mercedem operando expectat,) tamen aliâ ratione, et respectu hominum, cujuscumque gradûs aut conditionis, aub auctoritate degentium, (omnes verò post Apostolos ipsos, qui sunt fundamenta, aliquo saltem modo Auctoritati visibili aut fuêrunt olim, aut nunc sunt, aut erunt subditi,) respectu, inquam, hominum in inferiore loco consistentium, nihilo minorem vim habebit Definitio Ecclesiasticæ Auctoritatis, quàm ipsa fidei Regula, sed æquè atque illa in omnes tam fidei abstractæ Articulos, quàm sacramentorum et rituum necessitatem, convenientiam, permissionem, latissimo ambitu dominabitur. Immo ex hâc potiùs quàm ex illâ individuorum unusquisque, præsertim Laicorum, de omnibus quibuscumque Ecclesiasticis quæstionibus, tamquam simplicissimâ er tutissimâ viâ, judicare debet. Nam si Apostolos ad docendum missos credimus, unitati Apostolorum in credendis pariter et in agendis summâ cum devotione est obtemperandum: tum solùm idiotis, pro cujusque facultatibus et pro rerum ipsarum ratione, ad regulam interiorem fidei confugiendum erit, cum Ecclesiastici senatûs judicia pendere, necdum unitatis sacramento sanciri videantur. Cum Ecclesia decreverit, privatus sensus publico cedet. Anuma enim non potest esse sine corpore, et si in isto corpore non sis, quod promissionibus Christu fruitur, de nudâ et abstractâ privatarum interpretationum Fide nequicquam excommunicatus glorieris.

Cum igitur ambo hi Canones (Regulæ fidei, et definitionis Ecclesiasticæ Auctoritatis,) propè ejusdem sint comprehensionis, seque ipsi mutuò ingrediantur, nihil autem sit per Regulam vel per naturam ipsam fidei necessarium, quod non Ecclesia Catholica, Catholicæque etiam in Catholicâ Ecclesiæ, docendo atque frequentando injungant, contraria excommunicatione damnantes; nihil autem contrà an universitate Catholicorum Episcoporum pro necessario habeatur, quod non idem, juxta Regulam Fidei, Scripturarum testimonia confirment, visum est Episcopis decreta de Ecclesiarum reformatione, liberatione, adunatione sancientibus, primo loco (in Ariticulis VI. VII.) Regulam fidei, tamquam ἀρχιτεκτονικώτατον, ponere; posteà autem seriem quamdam atque ordinem necessariæ fidei atque doctrinæ ad hanc regulam conformatæ, et tamquam ex oc fonte profluentis, ostendere: quod in undecim sequentibus Articulis dactum est; in quibus Fides et doctrina non cum Sacramentis, ut reverâ existit, concreta, nec cum visibilis Ecclesiæ definitione implicata, sed nudè et per se ipsam simpliciter, abstractione visibilium factâ, ἀσωμάτως, quantum fieri potuit, et transcendentaliter exponitur: nec demonstrationis in his Ecclesiasticæ quæstio est, sed ad Scripturæ solummodo et ad nudam fidei regulam Articuli hi omnes referuntur. Tum posteà, quasi alio principio exorsa, Ecclesia in tribus Articulis (XIX. XX. XXI.) definitionem de visibili suo corpore ejusque auctoritate, tamquam ex alterâ parte cum iis, quæ sunt de regulâ Fidei, (VI. VII.) respondentem, cum illâque quàm arctissimè implicatam statuit: rursùsque hinc etiam propositionum seriem de Sacramentis aliisque rebus Ecclesiasticus,—uno verbo de exteriorè corpore religionis, ex definitione Ecclesiasticæ auctoritatis pendentem inducit; ita ut in XXXIX Articulis, post recitationem et præmunitionem Symboli, exordio ab Articulo Ecclesiæ sumpto, (cum Ecclesia sit, quæ loquatur,) duo paria principiorum cardinalium, parallhla, se ipsa mutuò ingredientia, et utrimque, aliquâ saltem ex parte, alterum alteri subordinata, ponantur; quorum tamen naturâ suâ Fidei regula et prior et principalior esse agnoscitur. Auctoritas verò Ecclesiasticæ definitio, quæque ex hâc sequuntur, παράλληλα, in nos necessitatem habent: non quasi Fidei regulæ contraria esse possint, sed quia per Ecclesiam solummodò tum Fides ipsa, tum etiam regula Fidei, Christianis Catholicis innotescat. Ex his duobus principiis se ipsa mutuò ingredientibus duplex propositionum series, ex uno de abstractâ fidei et Gratiæ et salutis ratione, ex altero de concretâ earumdem rerum per Ecclesiam et Sacramenta dispensatione, ducitur. Et hæ series, (quarum prior undecim, altera tredecim Articulos habet,) cum ex principiis paralhllois ducantur, et ipsæ sunt ἀσώματον, et se ipsas mutuò ingrediuntur, et mutuâ implicatione præsumunt. Ex quo sequitur ut eadem ferè in his, (cum duplici sint respectu tractata,) bis dicantur, aut saltem bis dici potuerint; multisque in locis in unâ ideò tantùm non apertè nominantur, quia, repetere ex alterâ serie, (cum utraque etiam alteram comprehenderet,) inutile et inconcinnum videretur.

Causa autem totius hujus rationis ineundæ probabilis afferri potest, ut corruptelas quasdam subtiliores, quæ animam ipsam doctrinæ per exterioris Dispensationis corpus concretæ infecerant, distinctione interioris ad exteriore methodo, quasi ad vivum resecando, tollerentur. Nex tamen idcirco a nobis aut undecim hi Articuli sine respectu Ecclesiasticorum, qui pòst sequuntur, (quique symbola etiam in se sine formali repetitione innuunt,) aut illi posteri sine his, (ad quæ etiam expressè in XXIIdo provocant) erunt intelligendi: sed ambo principia, (tamquam Jachin et Booz, columnæ in domo Domini,) ambæ sequentium Articulorum series, semper sunt cogitationis associatione jungendæ: nisi fortè quis hæreticorum religionem instabilem et παράλληλα pro Fide et Civitate substantiali habere velit.

Ac fieri quidem solet, ut tota hæc dogmaticæ, quam appellant, Theologiæ sylva quatuor ferè diversis methodis tractetur. Nam aut Regulâ fidei, Scripturis, positâ, Definitione verò Ecclesiæ qualicumque tandem assumptâ, aut etiam subauditìa, posteà omnem tam interiorem quàm externam religionem e solis Scripturis haurientes exponunt: (est verò hæc plerumque hæreticorum Theologia) aut secundò, certam aliquam suam hodiernæ et visibilis Ecclesiæ definitionem sumentes, hôc in omnia tamquam unico principio utuntur, omnemque religionem ex hujus Ecclesiæ placitis, decretorum ponderibus confirmantes demonstrant: (quæ via est Romanensium maximè:) tertia ratio est, si quis Regulam et analogiam fidei unà cum definitione Ecclesiasticæ auctoritatis venerans, concordiam et conspirationem utriusque canonis, Scripturæ, (in quâ etiam analogiam Fidei comprehensiam velim,) cum Traditione atque auctoritate, in toto corpore Religionis conjunctim stabilire curet: ultima via est ea, quam in his XXXIX Articulis videmus; in quibus duo illa principia non unà, sed parallhla, et quasi ab invicem intervallo separata ponuntur; et licèt certitudo omnis nostra, tam interioris et abstractæ, quàm externæ atque Ecclesiasticæ religionis, ex utroque unà et conjunctim fluens derivetur, tamen abstractæ fidei et doctrinæ Articuli post regulam fidei, externæ religionis decreta post ipsius corporis definitionem sequuntur: non quin analogia et regula fidei etiam Ecclesiam et Ecclesiastica decreta gubernet, (quemadmodum vicissim Ecclesiasticæ definitiones vel ipsam quoque analogiam, et regulam fidei, docendo, tradendo, interpretando, judicando demonstrant:) sed tamen proprietas quædam specialis in hôc ordine inesse videbatur.

Ac sunt sanè multi et fuêrunt, qui Fidem et doctrinam orthodoxam, et disciplinam Apostolicam, ab Orientalibus pariter et a Latinis traditam, probationibus e Sacris Scripturis (juxta regulam Fidei) desumptis illustrârunt: multi etiam simili ratione Hæreticorum errores refutando claruêrunt. Sed nos, cum in his XXIX Articulis tractandis ea tantùm spectemus, quæ ad pacem exoptatissimam Ecclesiarum Catholicarum faciant, in iis demonstrandis, de quibus consensus est inter Catholici orbis Episcopos, non multùm morabimur: dissidia tantùm et controversias, quæ aut reverà sunt aut esse existimantur, partium studiis remotis, juxtà veritatem, quantùm possumus, et accuratè notabimus: decreta Brittanicarum Ecclesiarum in vero lumine collocare curabimus, rationesque, quibus ea niti videntur, breviter, prout opus fuerit, indicabimus: calumnias autem, cavillationes, præjudicia, quæ nunc innumera in omnium ferè ore circumferuntur, et quæ nullâ satis justâ causâ unitati impedimento esse possunt, quantum in nobis sit, et aliquâ saltem ex parte, amoliri conabimur. Hic cùm finis sit instituti et laboris nostri, Articulorum quidem duo ista capita principalia et quasi cardines, (de Regulâ fidei et de definitione Ecclesiasticæ potestatis dico,) cum utrâque serie tam abstractæ quàm Ecclesiasticæ Religionis, eo ordine, quo sunt quæque posita, persequemur. Sed tamen in priore parte pauca tantùm, atque obiter adnotabimus, quæ ad declarationem sensûs, aut ad correctionem falsarum interpretationum necessaria videantur; de rebus ipsis disquirere, aut Scripturarum testimonia de singulis quibusque adhibere prorsus supersedebimus. Cum verò ad alteram partem illam, et ad Ecclesiasticarum propositionum seriem, quæ est post definitionem Ecclesiasticæ Auctoritatis, perventum fuerit, tum non solùm ea, quæ in Articulis tredecim, a XXImo usque ad XXXVto, reperiuntur, sed priorem etiam abstractiorum propositionum seriem cum ipsâ Regulâ fidei, (quæ omnia in Articulo XXmo implicatione continentur,) repetentes tractabimus: ut totum Religionis corpus, omnesque quæ sunt in Ecclesiâ Controversiæ, uno eodemque tempore Ecclesiasticæ auctoritatis regulâ κανονίζεσθαι possint. Atque etiam, si alicubi opus fuerit, cum Episcoporum dissentione necessarium fiat, ut ad principia ipsa, (id est Scripturarum testimonia et orthodoxorum Patrum,) confugiens, Catholicus quisque pro se ipse secundùm facultates suas judicet, utrius partis Episcopis in aliquibus rebus sit assentiendum, non dubitamus etiam ipsarum rerum rationes expendere, et ad veterum Patrum, vel etiam ad, Scripturarum testimonia provocare; neque id abs ratione tum fiet, cum omnia ejusmodi non primo loco, quod aiunt, ad res sine respectu auctoritatis probandas, sed post quæstiones exortas necdum unitatis Sacramento definitas, in conflictione auctoritatum, ad tollendam dubitationem adferentur.

CAP. IV.

De necessariâ Fide; et speciatim de tribus ejus formalibus Confessionibus quæ in Ecclesiâ usitantur, quasque Ecclesia, dum eas ob omnibus pro necessitate salutis æternæ credendas exigat, minimè a Regulâ fidei in Articulo VIto positâ discrepare affirmat. Art. VIII.

Ac primùm quidem a Regulâ Fidei exorsa Ecclesia Traditionis salutaris Confessionem formalem eam, quæ in tribus Symbolis usitatissimis Nicæno, (vel potiùs Constantinopolitano,) Athanasio, et eo, quod vulgò Apostolorum appellatur, continetur, ab ipsâ regulâ Fidei, id est Canonicarum Scripturarum sensu, minimè discrepare affirmat. Quod non ideò factum est, quasi Fides hæc Catholica originem sua, ex libris scriptis ducat, nec quasi non sit per se ipsa etiam necessaria et ad vitam efficax; sunt enim utraque hæc verissima, Traditionem fidei et olim Veteris Testamenti Scripturis, et sub Evangelio Evangelicis esse antiquiorem, et nunc etiam, vel sine Scripturis, animas credentium vivificare posse, cum ea non lectione librorum, sed ministerio apostolico et infusione gratiæ per Baptismatum atque Ordinationum seriem in Ecclesiâ propagetur. Sed tamen, cùm Ecclesia ab eodem Spiritu, a quo Fidem, et Ministerium et Sacramenta, etiam Canonicas Scripturas pro regulâ et demonstratione Fidei absolutè et sine ullâ restrictione accepisset, cumque traditionem hanc de Regula fidei Synodus Anglicana in Articulis VIto et VIImo posuisset, necesse erat, ut eas formulas Traditionis fidei, quibus in Baptizando et docendo, non autem litterâ ipsâ Scripturarum, utitur, quarumque receptionem etiam ad salutem æternam necessariam esse statuit, et sub pœnâ dirissimi anathematis inculcat, ut has, inquam, ante omnia cum positâ Regulâ Scripturarum compararet; nisi cavillandi locum hæreticis vellet relinquere, quasi ipas sibi esset contraria, cum duas easque inter se pugnantes fidei regulas induceret. Statuit igitur, respectu Regulæ fidei, vel ipsa Symbola proptereà esse sine ullâ dubitatione recipienda, quia certissimus Scripturarum testimoniis probari possint.

(Art. VIII.) Symbola tria, Nicænum, Athanasii, et quod vulgò Apostolorum appellatur, omninò recipienda sunt, et credenda, nam firmissimis Scripturarum testimoniis probari possunt.

Eodem prorsus modo, quo ipsi illi sanctissimi Patres, qui in Conciliis Generalibus ad damnandas hæreses voculas quasdam Symbolo addidêrunt, traditionem suam Apostolicam nullo alio auctoritatis niti fundamento, nisi Scripturarum demonstratione voluêrunt. Nec tamen aut veteres post concilia celebrata, aut nos hodiè etiam alias causas afferre dubitamus, propter quas Symbola ipsa et voces symbolis additæ sine ullâ sint dubitatione recipiendæ. Etenim respectu Ecclesiasticæ auctoritatis et promissionis Christi certissimum est, ea omnia quæ ab unitate Apostolicâ Episcoporum pro necessariis tradantur, aut necessaria esse, aut saltem minùs perniciosa; nihil autem quod ab eâdem unitate doceatur hæreticum esse, nihil contrà, quod non doceatur, necessarium. Itaque cùm ad eam partem venerimus, ubi ex dogmaticæ auctoritatis Regulâ totam articulorum seriem retexemus, licebit nobis dicere tum tria hæc Symbola, tum etiam alia, quæ sequuntur, recipienda esse, quia ab unitate Catholicorum Episcoporum pro necessariis tradantur: nec proptereà dignitatem ejus regulæ, quæ ex Scripturis petitur, imminuemus, sed potiùs confirmabimus, cum Ecclesiastica regula, quasi inferior, iis solummodò, qui aliquo modo sint sub auctoritate, conveniat, Scripturæ regula superior vel ipsi auctoritati, post Apostolos, observanda tradatur. Laici verò aliique subditi, (ipsaque etiam hodierna, respectu Primativæ, Ecclesia,) non auctoritatem, quam tamquam πρακτικωτέραν regulam sequuntur, Scripturæ, sed interpretationem, ut ita dicam, Ecclesiasticam, ab auctoritate Apostolicâ sancitam, privatarum interpretationum licentiæ anteponunt. Quod autem ad vitam ipsam et essentiam fidei, tam in singulo quoque, quàm in Ecclesiâ, attinet, nec e Scripturarum illa lectione, nec ex auctoritatis traditione existit: sed a Deo Patre, ut olim Petro, sic nunc etiam τοῖς ἰσότιμον αὐτῷ πίστιν λαχοῦσι revelata, Spiritûs Sancti infusione in Baptismo consignata, posteà etiam ejusdem Spiritûs inhabitatione vivit, et se ipsa reflexione contemplans etiam de se testimonium profert; cujus quidem rei illustrationem etiam in horum Articulorum constructione videre possumus. Nam eandem illam ipsam fidem, quam hìc ideò (respectu regulæ Fidei) recipiendam esse dicimus, quia firmissimis Scripturarum testimoniis confirmari possit; quamque mox iterum (post Ecclesiasticæ auctoritatis definitionem) dicemus ideò et recipiendam esse et pro consentaneâ cum Scripturis habendum, quia ab unitate Catholicorum Episcoporum tradatur: hanc, inquam, in principio ipso Articulorum, præmunitionis loco, tanquam ex se ipsâ natam, nullis probationibus neque Scripturæ neque auctoritatis munitam, in primis quinque capitibus Ecclesia recitavit atque præmisit.

Tenendum est verò id, quod et suprà jam diximus, tria hæc Symbola aliaque id genus, quæcumque a Catholicis tam hominibus quàm Ecclesiis ad profitendam veritatem usurpari soleant, unam omnia eamdemque fidem significare; eamque integram, indivisibilem, immutabilem; nec plus contineri in uno, quod pluribus utatur verbis, quàm in alio, quod paucioribus idem dicat: unum hoc solummodò interesse, quòd alia rejectiones hæresum, id est falsarum interpretationum antiquioris Symboli, contineant, quæ in illis non reperiantur proptereà, quòd illorum forma sit antiquior, hæreses autem istæ eo tempore nondum pullulârint. Necesse enim erat ut existerent priùs Hæretici, et Symbola Ecclesiastica subtilitatum suarum fraudibus interpretarentur, quàm verus eorum sensus, qui in profunditatibus reverentèr anteà abscondebatur, in condemnationem blasphemiæ a Spiritu Sancto judicia Pastorum secundum Traditionem orthodoxam et Scripturarum testimonia gubernante proferri posset. Idem igitur in omnibus Symbolis confitetur Ecclesia, illudque, quod confitetur ipsa, etiam a fidelibus omnibus sibi subditis pro necessitate salutis credendum exigit. Qui hoc non credit, non est Catholicus, non est Christianus; utcumque apud se, Scripturarum oraculis, (quæ furatus est ab Ecclesiâ,) fidens, Christiani nomine glorietur. Ut Christianus reverà fiat, nec tantùm se esse profiteatur, necesse est ante omnia ut sit in Ecclesiâ, ut Symbola amplectatur, non privatarum interpretationum licentiâ, (isto enim modo non una tantùm, Catholica, sed tria millia diversissimarum Religionum etiam sub unâ eâque simplicissimâ Symboli formulâ venditari possent; nec ullæ verborum definitiones illi vitio mederi possent: imò quò pluribus quis uteretur verbis, eò plures etiam ad diversitatem opinionum occasiones suppeditaret,) sed ut verum quis et sincerum Christianismum profiteatur, necesse est primùm, ut Symbola Catholicæ Ecclesiæ eo sensu accipiat, quo eadem sancta Mater Ecclesia et tenuit semper et adhuc tenet; posteà verò, ut Baptizatus eamdem etiam pro conservatrice et interprete Fidei agnoscat, sequatur, veneretur. Nam Traditio salutaris fidei per se ipsa ἀσώματος est: nec adæquatè ullâ verborum conceptione comprehendi potest. Ecclesia verò de tempore in tempus formales fidei suæ Confessiones edidit, partim ut brevissima quædam compendia adhibere posset ad docendem ea, quæ et maximè erant necessaria, et cætera omnia implicatione continebant, partim ut fidelibus tesseram militiæ suppeditaret, cum quæstiones motas determinando verum sensum priorum formularum, et interiorem animam, ut ita dicam, fidei ab hæreticorum novitatibus distingueret. His itaque Symbolorum formulis, quæ per se ipsa nuda tantùm et mortua litera essent sine nervis aut viribus, sed quæ vitali Ecclesiæ spiritu animata, excommunicationis præsidio munita, fidem ipsam veraciter et fideliter repræsentant;—his, inquam, ad instructionem Catechumenorum, his in professione Baptismi; his in laudibus, his in precibus Deo dicendis; his in celebratione mysteriorum; his in omni denique occasione, tamquam Christianitatis et Catholicitatis tesseris, utimur. Hæc ab infantibus credenda exigimus, antequàm loqui possint; hæc a morientibus, cum jam ampliùs loqui non possint.

Ac respectu quidem Scripturarum Symbolorum formulas properteà recipiendas esse diximus, quia firmissimis earum testimoniis confirmari possint: respectu Ecclesiasticæ Auctoritatis mox dicemus, easdem etiam propter Ecclesiasticam sanctionem esse credendas. Sed in hâc parte magnoperè cavendum est, cum omnia, quæ cum Scripturis consentanea sint, sine ullâ sint dubitatione recipienda, omnia, quæ cum Scripturis pugnent, rejicienda; ne proptereà omnia quæ e Scripturis concludi possint, statim pro necessariis fidei articulis sumamus, omnia verò, quæ Scripturarum sensui ullo modo repugnent, eo sensu hæretica esse censeamus, ut per se ipsa damnationem æternam mereantur. Quod idem etiam de Ecclesiasticæ auctoritatis traditionibus dicendum erit. Non autem eo modo regula est Fidei Scriptura, ut omnia, quæ ex eâ probari possint, pro necessitate salutis æternæ ab omnibus sint aut intelligenda, aut credenda; multa enim in eâ insunt historica; multa prophetica; alia Legis propria; plurima ubique obscura, quæ ad divitias quidem Ecclesiæ, non autem ad necessitatem singulorum pertinent. Sed cum omnia, quæ in Scripturis legantur, cum summâ sint devotione amplectenda, et tamquam ipsissima Dei verba credenda, tamen certa quædam sunt, eaque pauca numero, quæ et in ipsis Scripturis, (nobis saltem, qui clavem tenemus mysteriorum,) præcipua esse videantur, et ab Ecclesiæ Traditione (in formam dogmaticam quasi e scripturis collecta,) pro necessitate æternæ salutis et discenda omnibus et credenda proponantur. Itaque, ut accuratè dicam, Regula fidei, quatenùs e Scripturis petatur, negativa potiùs est, quàm positiva: Regula verò Traditionis prior, et positiva: sed quoniam hæc per se ipsa ἀσώματος est, omnes verò formales ejus expressiones, omnia Symbola, ad Scripturæ testimonia referuntur, eamque solam habent sufficientem auctoritatis et veritatis demonstrationem, proptereà de Scripturarum sensu, tamquam simpliciter is esset regula Fidei, loquimur. Quamvis non ea omnia confusè et sine distinctione ad necessitatem æternæ salutis credenda sunt, quæ in Scripturarum libris legantur, sed Fides ista Traditiva solummodò, quæ fuit semel in æternum tradita Sanctis. Hanc qui tenet, (et quidem perfectam atque integram,) si Baptizatus fuerit, etiamsi omnia alia, quæ sint in Scripturis, ignoret, etiamsi ipso Scripturarum volumine prorsus careat, Christianus est. Qui contrà hanc non tenet, etsi uno tantùm, eoque vel minimo puncto peccet, licèt omnia prætereà, quæ sint in Scripturâ, se credere profiteatur, totosque illos libros secum habeat, et lectitans veneretur, tamen, quia Fidei depositum incorruptum non tenet, non est Catholicus, non est Christianus: nequem enim Christianum dico, qui falsi atque novi Christianismi inventione, crudulem verbi ambiguitatem ad fallendas aures atque animos hominum, ad se ipsum denique fallendum, inducat. Nec verò, (ut redeamus eò unde digressi sumus,) quæcumque ab aliquo contra Scripturæ literam aut sensum temerè atque erroneè credantur aut negentur, ejusmodi omnia statim pro hæresibus accipienda erunt, quæ damnationis æternæ pœnam mereantur; sed illi sollummodò errores reverà sunt ac per se ipsi hæretici, qui Fidem salutarem aut directè, aut saltem per consequentiam, ut aiunt, evertant. Fides autem ista salutaris, licèt primo loco et ab unoquoque nostrûm a Traditione fuerit accepta, tamen integra etiam in Scripturis, (in testimonium et conservationem veritatis,) reposita est, ut inde hauriri atque concludi possit. Hoc Ecclesia Catholica a principio; hoc nunc, nomine Catholicæ, Britannorum Profitentur atque testantur Ecclesiæ; nullum punctum, nullam ἰῶτα necessariæ Fidei a Traditione Ecclesiasticâ solâ, sine Scripturarum testimonio, pendere: omnia, quæcumque ad salutem æternam necessaria sint, in illo esse locupletissimo thesauro reposita: inde omnium Formularum, inde omnium decisionum confirmationem peti debere: ut Episcoporum fidelitati defensio, infirmitati sublevatio, auctoritati limitatio semper sit in promptu atque parata: ne quis omnia Ecclesiasticæ auctoritatis decreta, (quorum multa sunt obedientiæ, non fidei,) pro necessariæ fidei articulis confusè sumere, et cum Symbolorum Traditione æquiparare possit. Nefas enim esset, cum in ipsis Scripturis multa sint minimè per se ipsa necessaria, si Episcoporum decreta sine limitatione omnia inter Articulos Fidei essent numeranda. Sed contrà a Traditione primitivâ edocti scimus, omnia, quæ ad salutem hominum necessaria sint, in Scripturis esse reposita; nihil a quoquam pro necessitate salutis æternæ requiri debere, quod non idem etiam ad Ecclesiâ Scripturarum testimoniis firmetur.

Atque hinc certè facile quis possit eorum deliramenta refutare, (hæreticorum Protestantium dico,) qui odio non Papæ solùm, sed etiam totius Catholicæ atque Apostolicæ Ecclesiæ flagrantes, negativæ suæ Religionis (ut appellant) hoc solum atque unicum fundamentum, hoc Symbolum ponere solent, ut quis Canonicas Scripturas (sine Apocryphis, linguâ etiam fortasse vulgare publicatas,) pro Revelatione divinâ recipiant atque admittant. Hanc Revelationem qui admittit tamquam in suas manus immediatè e nubibus demissam, et a se solo atque summo judice, Humanâ omni (ita distinguentes appellant) rejectâ prorsus et conculcatâ auctoritate, interpretandam, Protestantem nominant: estque unicus hic Articulus fidei necessarius, ut in illâ fictâ et commenticiâ Religione esse censearis. Cætera omnia pro suis Sectarum varietatibus alii forsan magis aliis sed tamen omnes minoris æstimant, sive illa ad doctrinam, sive ad disciplinam pertineant; et licèt alii alios sæpenumerò anathematizantes damnent, tamen omnes, tamquam ex unâ radice orti, idem capitale dogma, idem principium tenentes, ejusdem denique Religionis participes, arctissimâ societate, et fœdere inito, contra contrarium atque oppositum sibi dogma, (Humanæ scilicèt in Ecclesiâ auctoritatis,) quod etiam hæresim esse dicunt, totamque “Papistarum vel Catholicorum Religionem,” (in quâ Britannicas etiam comprehendunt et Orientalium, tam orthodoxorum quàm hæreticorum, Ecclesias,) infestissimis odiis sæviunt, et vociferantur. Sed qui sedet in excelsis ridebit eos; Dominus subsannabit eos: sunt enim, juxta verbum Apostoli, audaces et sibi placentes: non horrent dignitates probris incessere. Quum ipsi Angeli, qui sunt robore ac potentiâ majores, non ferant adversus eas apud Dominum maledictionis judicium. At hi (velut animantia rationis expertia, quæ naturali impetu feruntur, facta ad eum finem ut capta intereant,) ea vituperantes, quæ ignorant, suâ ipsorum corruptelâ interibunt. Quorum damnatio justa est. Dum enim Papam Antichristum esse accusant, ipsi sunt veriores Antichristi: et congregatio eorum e Babylone (ut appellant) egressa, in veriorem confusionis Babel, imo in ipsam Incredulitatis Ægyptum præceps decucurrit. Cum verò isti Articulum sextum Ecclesiæ Brittanicæ distorquentes citent, tamquam ex hôc efficiatur, αὐταρκείαν Scripturarum sine Ecclesiâ credere aut unicum esse, aut certè principale religionis fundamentum, non vident ipsam eam αὐταρκείαν nullâ aliâ niti demonstratione præter Traditionem et assertionem Apostolicæ Ecclesiæ, quæ ipsa sibi Auctoritatis limitationem, non hæreticis licentiæ justificationem decrevit. At verò, ex Ecclesiæ saltem sensu, nunquam illud articulum fidei constituere potuisset: neque enim per analogiam fidei, id est per se ipsum, est necessarium ad salutem, neque ullis Scripturarum testimoniis satis firmè concludi potuisset. Reverâ autem tantùm abest, ut hic articulus tamquam Symbolum ipsum, (ut apud Protestantes hæreticos sive dissidentes ponitur,) poni mereatur, ut multi fuerint diversis locis atque temporibus, qui Scripturarum partem aliquam ignorarent aut rejicerent, nonnumquam qui toto prorsus volumine carerent, qui tamen et Fidem integram, (eam scilicèt, quæ verè est ad salutem necessaria,) firmiter tenuerint, et in Ecclesiâ perseverârint, et optimi usque ad mortem vixerint Christiani. Contrà verò hæreticorum multitudo, quæ maxima est, licèt Scripturas integras recipiant, suis sensibus interpretantes, et licèt multa fortassè rectè credant, tamen omnes et parte aliquâ necessariæ Fidei, et Communione Ecclesiæ privantur.

Sequitur ut eam quæstionem tractemus, (quoniam non omnia, quæ in Scripturis legantur, multò autem minùs omnia, quæ traditione ferantur, per se ipsa sint ad salutem necessaria,) quâ tandem ratione distinguantur illa dogmata, quæ ad essentiam ipsam salutaris Fidei reverâ pertineant: præsertim cum in octavo hôc Articulo interpretando jam dixerimus, tria illa Symbola, aliaque omnia, quæ eundem sensum habeant, non modò sine dubitatione ab omnibus esse recipienda, sed etiam pro necessitate salutis æternæ credenda requiri, quemadmodùm et in Symbolo Athanasio expressis vocibus legitur. Sed ad rem veniamus. Dicimus igitur regulam practicam hanc esse; quæ ab universitate Catholicorum Episcoporum ad unoquoque fidelium tamquam necessaria requirantur, ea omnia etiam nos reverâ esse ad salutem necessaria credere debere. Ipsa enim est Ecclesia, quæ de se ipsâ primo loco et de suâ doctrinâ testimonium dicat; neque aliud est principium, nisi quis a speciali aliquâ revelatione ordiatur. Secundo loco libros etiam divinos, quos ab Ecclesiâ solâ legitimè accipimus, et Traditionem in scriptis orthodoxis repositam consulere possumus; ut sciamus scilicèt certitudinem earum rerum, in quibus anteâ ab Ecclesiâ catechizati sumus. Itaque ex Scripturis confirmationem, non originem, ejus Fidei, quam hodierna Ecclesia tradit, (quam nos jam anteà in Baptismo Depositum accepimus,) juxta ejusdem Ecclesiæ admonitionem petimus. Petimus idem et a Patrum orthodoxorum scriptis, et ab Hæreticorum Confessionibus, Judæorum etiam, et Gentilium, ab ipsâ denique constitutione hominis, et a rerum naturâ: præcipuè verò e Divinis et Canonicis Scripturis, ad quas Ecclesia ipsa tamquam ad Regulam et canonem veritatis non gregibus solùm ad ædificationem, sed ipsis etiam Pastoribus ad gubernationem datam, appellat. In Scripturis igitur omnia reperimus ad Ecclesiæ de suo ipsius corpore et de Fide necessariâ definitionem planè conformia. Quodque ad præsentem quæstionem attinet, ut necesse sit credere omnia quæ ab universitate Apostolicâ Episcoporum credenda proponantur, habemus verba ipsius Domini nostri Jesu Christi mittentis Apostolos, (quemadmodum etiam ii qui nunc sunt Episcopi se missas esse uno ore testantur,) promittentis salutem omnibus, qui doctrinam prædicantium amplecterentur, et Baptizati in eorum obedientiâ perseverarent; reliquis verò, qui aut Fidem oblatam credere nollent, aut, cum semel credidissent, ab obedientiâ præceptorum Dominicorum recederent, damnationem. Cum verò eos salvos fore diceret, qui credituri essent, quid aliud ab his credendum significavit, quàm Fidem ab Apostolis prædicandam? Nec vero partem aliquam ejus Fidei, quam ipsi sibi eligere, aut e Scripturis, (sive Judaicis, sive Christianis,) haurire possent, sed ipsam illam simpliciter, id est integram atque perfectam: nec rursùs eam fidem, quam pars aliquam Apostolorum, si quando discordarent, (ut, quam Petrus Antiochæ,) sed quam illi, id est omnes unà, prædicarent. Cujus igitur Fidei ad prædicationem Unitas mittebatur, ejus dignoscendæ atque credendæ perpetuum erit Unitas Sacramentum; cum et ad unitatem promissio Christ pertineat, “Et ecce, inquit, vobiscum, (non, tecum) ero usque ad consummationem sæculi.” Atque hactenùs de externâ regulâ, quâ necessaria atque essentialis Fides à non necessariis distinguatur; Hanc autem in omnia secure adhibere possumus, nisi cum pars sit aliqua Apostolicorum Episcoporum, qui a Fide cum Judâ defectionem fecisse videantur: ex quâ suspicione quæstio oritur an illi ad unitatem jam reverà pertineant, aut inter Episcopos Catholicos sint numerandi: hoc verò aliis certis rationibus expendi debet; de quibus alio loco commodiùs disseremus. Nunc, ut jam non id quæramus, quænam sit hodiè Apostolicæ unitatis circumscriptio, quæcumque tandem illa sit, Regula hæc in omnes, qui eam nôrint, plenissimo jure dominabitur; eam esse tenendum Fidem, quam Unitas Pastorum prædicet. Est verò hæc Fides in tribus illis Symbolis, vel potiùs simpliciter in Symbolo, (cun tria illa unum sint tantummodò Symbolum,) eo modo expressa ut, generaliter illum dicamus fidem tenere, qui Symbola teneat, modò ea illo sensu teneat, quo tenuit et tenet sancta Mater Ecclesia.

Ratio autem ipsa interior, ex quâ tota hæc necessariorum et non necessariorum, et necessitatis quasi graduum distinctio pendet, ab ipsâ naturâ sive essentiâ et proportione Fidei petitur; nec ab incredulis aut etiam imperitis, nec a peccatoribus discerni potest: quia spiritualia a spiritualibus tantùm discernuntur. Sed hæc interior sapientia et inegritas Fidei a Dei Patris per Spiritum Sanctum revelatione Episcoporum quidem Unitati principaliter, unicuique fidelium pro suo modo intelligentiæ et sanctitatis, uno verbo gratiæ, datur. Qui enim principi Apostolorum Petro rupem ispam et radicem fidei revelavit, idem etiam posteà τοῖς ἰσότιμον Πέτρω πίστιν λαχοῦσιν, καὶ αὐτοῖς λίθοις ζῶσι, justam ejusdem fidei et perfectam definitionem, secundum necessitatem Ecclesiæ aut abundantiam gratiæ, ex analogiâ ipsius fidei, et e Scripturarum meditatione largitur. Ac diximus quidem jam anteà vim omnem omnium Symbolorum et plenissimam integritatem fidei in illâ simplicissimâ confessione involvi, quâ Apostoli Jesum illum, quem videbant, Filium Hominis, etiam Christum esse Filium Dei Vivi agnovêre; quâque nos hodiè in Deo, Dei Filio, quem non videmus, veram etiam et perfectam Humanitatem agnoscimus. Ostendimus in hâc et ipsius Divinissimæ Trinitatis, et propter Trinitatem, (per incarnationem Salvatoris revelatam,) etiam Ecclesiæ, et propter Ecclesiam, etiam Sacramentorum confessionem contineri: ex quibus obedientiæ etiam Ecclesiasticæ, (quæ est practica magis, quàm dogmatica,) necessitas sequitur. Ita, sive Incarnationis fidem cum Petro contemplemur, sive Trini Nominis in Baptismo confessionem; sive Apostolorum aut Constantinopoitanum, cum Ecclesiæ et Sacramentorum mentione Symbolum; sive Athanasianum, quod in confessione Trinitatis cum Incarnatione, sine ullâ Ecclesiæ aut Sacramentorum mentione, desinit; (quod idem de Confessione eâ, quæ in primis quinque XXXIX horum Articulorum præmittitur, dici potest;)—quæcumque denique orthodoxæ fidei Confessionem, sive compressiorem, sive diffusiorem spectemus, eadem pariter in omnibus perfecta atque integra necessariæ veritatis assertio continetur. Quod cum ita sit, Regula et Canon necessitatis facilè hìnc perspici potest. Quæcumque enim dogmata in Confessione istâ Petri, in baptismati Trinitatis nuncupatione, uno verbo in Symbolis Ecclesiæ usitatis ita necessariâ implicatione continentur, ut inde deduci possint, ea omnibus, aut per se ipsa et simpliciter positivè, aut saltem ad hæreticarum perversionum negationem, pro necessitate salutis æternæ erunt credenda. Contrà autem omnia, quæ hanc Fidem aut universam aut per aliquam ejus partem, (cum omnia inter se ita nexa jungantur itaque quasi ab unâ radice pendeant, ut nulla pars per se ipsam subsistere possit, sed uno vel minimo puncto sublato, per consequentiam tolluntur omnia,)—quæcumque igitur vel universum Symbolum, vel aliquem Articulum Symboli (quod idem est,) aut directè, aut per implicationem evertant, illa omnia hæreses erunt damnationem certissimam pro salute inferentes. Quapropter, ubicumque ejusmodi impietas se ostenderit, quamprimùm erit a Pastoribus Ecclesiæ Anathemate ferienda: ne inter greges latiùs serpat, sed ut eâ notâ moniti fideles contagia satanicæ fraudis vitare possint. Hujus autem generis exempla præcipua quædam hìc subjiciemus, in quibus vis omnis ejus principii, quod supra a nobis positum est, perspici poterit.

Ac primùm quidem Ariani, cum de Verbo, Filio Dei, attributa perfectæ Deitatis negarent, etiam hoc, verè eum esse Filium, negabant. Quemadmodum enim is qui sit ex homine procreatus, verus est homo, ita etiam eum, qui verè sit Dei Filius, oportet esse in paritate naturæ verè Deum.

Rursus alii fuêrunt et adhuc sunt, qui in Dispensatione Redemptionis duas Christi Personas (vel potiùs duos Christos) nominent, unam divinam, humanam alteram, Deitatem ab Humanitate separantes: ex quo intelligitur hominem merum atque simplicem (ψιλὸν) fuisse eum, qui sub Pontio Pilato in Judæâ passus est. Sed is licèt justus et innocens esset, præter naturæ legem e Virgine tamquam Adam primus e terrâ conditus, nullo tamen modo obedientiâ suâ filios Adam liberare, nec pro iis satisfacere potuisset. Nulla enim creatura, etiamsi esset perfectissima, plus reddere Creatori suo posset, quàm pro officio suo deberet. Scriptum est autem in Psalmis. Fratrem suum redimendo non redimet vir; non dabit Deo pretium redemptionis: nam pretiosa est redemptio est redemptio eorum.

Simili ratione, ut de contrariâ Eutychianorum hæresi loquar, si Humanitas ea, per cujus cum Deitate conjunctionem salvi sumus, in Deitatem absorpta transiverit, ut jam non ampliùs sit Christus verus homo, nobis et in carne perseverantibus, et morti obnoxiis, tum certè unâ cum Humanitate Christi etiam carnis nostræ vita evanuit.

De eâ, quæ est in Spiritum Sanctum, Fide similia dici possunt: quem si ita e Patre et e Filio procedere diceremus, ut duo essent principia et quasi Fontes Deitatis, pluralitatem induceremus Deorum: si e Patre solo, eo sensu ut non etiam a Filio; vel per filium quidem, διὰ τοῦ Υἱοῦ,) sed ita ut a Patre solo essentiam suam habeat, per Filium tantùm quasi per manus dispensatoris derivetur, imminueremus æqualem Filii cum Patre Unitatem; nec fidem haberemus Christi verbis dicentis, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filios quos vult vivificat. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso. Et similiter, Si quis sitit, veniat ad me et bibat; Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Et iterum, Ego sum Resurrectio et vita. Quin et in Liturgiarum mysteriis Pater est qui dat panem vitæ; Filius est etiam qui dat: invocamus Patrem; invocamus etiam Filium, ut sanctificet, immò ut ipse veniat sanctificaturus τὰ προκειμένα δῶρα. Non enim ut Creatura, Filius vitam in semetipso acceptam a Patre habet; sed quemadmodùm ipse in semetipso habet vitam Pater: ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Nec gratia in Filio solùm in transitu est: sed quemadmodum Pater Fons est et origo vitæ atque gratiæ in se quidem inhærentis, ex se verò procedentis; ita etiam ejusdem vitæ atque Gratiæ Filius est Fons et origo in se quidem inhærentis, ut ipse in Patre, procedentis verò non separabiliter ut e duobus principiis, sed inseparabiliter, ut ex uno principio, e Patre Filioque, vel ut Græcε ἐκ τοῦ Πατρὸς διὰ τοῦ Υἱοῦ: ut Patri principalitas originandi asseratur, nec tamen indivisibilis Filii æqualitas minuatur.

Si quis verò aut omninò aut ex parte originale, (quod appellant,) peccatum tolleret, aut eam vim esse arbitrii liberi etiam post peccatum admissum assereret, ut ipsum sibi ad recuperandum Gratiam atque justitiam sufficere possit, is radicem ipsam ejus necessitatis, propter quam incarnatio Christi facta est, aut evelleret, aut certè evellere conaretur.

Tum porrò, qui Ecclesiam Catholicam absolutè et simpliciter negaret, salutem in plures sectas aut Religiones publicando,) negaret totius Dispensationis atque οἰκονομίας ad hominem, id est ad finem suum et propositum, applicationem: qui visibilem esse Catholicam negaret, per corpus etiam animam tolleret: qui Regenerationem aut manducationem Corporis Christi negaret, is initia et continuationem vitæ, (id est vitam ipsam, cum singulorum, tum etiam Ecclesiæ,) et, cum vitâ, Ecclesiam ipsam aboleret: qui denique aut Baptismum Regenerationem, aut Eucharistiam Corpus esse Dominicum negaret, is per externa symbola et instrumenta etiam τὴν νοητὸν gratiam evacuaret.

Atque hæc quidem directè Symbolorum Fidem et salutem nostram, quæ est in integritate Fidei posita, evertunt; nam evidentur aut Fidem negant de Deo, (ex quo, et per quem, et in quo vivimus,) aut de Ecclesiâ, quæ est Corpus Christi, et in quâ solâ per Christum ad Deum reducimur; aut de Sacramentis duobus iis, per quæ essentia ipsa Ecclesiæ conficitur; per quæ nos in unum corpus inter nosmet ipsos et cum Christo coalescimus, et cum Deo vivificati conjungimur. Alia sunt, quæ cum modo tantùm, et per consequentiam, nihilo tamen minùs certè Ecclesiam, et cum Ecclesiâ fidem etiam et vitam nostram labefactant. Cujusmodi imprimis sunt opiniones eæ, quæ Ordinis Sacramentum et Apostolicæ Hierarchiæ integritatem evertunt; sine quâ neque Baptismus neque Eucharistia legitimè confici possunt. Eamdem rem ageret, qui cum veteribus hæreticis Matrimonium illicitum esse Christianis prætenderet; unde enim perpetuaretur Ecclesia, nisi per matrimonia Christianorum susciperenter liberi, qui pòst ad Baptismum perducantur? Atque hæc quidem per consequentiam totam pariter Ecclesiam convellunt; ex parte verò aliquâ et sub modo idem faceret, qui aut Confirmationem (τὸ ἅγιον χρίσμα) ad perfectionem Baptismi Baptizatis, aut Pœnitentiæ locum cum Ecclesiasticâ Absolutione resipiscentibus, aut Intercessionem sacerdotis (τὸ εὐχέλαιον) ægrotantibus denegaret: cum accidere posset per ejusmodi errores, ut in aliquibus saltem sui membris Ecclesia aut perfectione, aut reparatione gratiæ, in perniciem animarum aut corporum fraudaretur.

Radix verò atque fons omnium hæresum est ἀταξία, quæ ex inflatione carnis prognata non solùm hæresiarchas ipsos, sed etiam ὁμοίως τοὺς ἀκόθοντας αὐτῶν in Gehennam a viâ veritatis declinantes abducit. Quod etiam ex ipsâ voce Αἱρεσις intelligi potest. Nam si in unitate Spiritûs Sancti Pastores cum gregibus perseverarent, nullo modo posset fieri, ut insignis aliquis, ne dicam apostaticus, error in totum pariter corpus manaret; sed ea, quæ per infirmitatem in parte aliquâ admissa essent, ab unitate totius corporis facilè corrigerentur. Nunc vero, ut quæque est generatio hominum peccatis carnis alia aliâ corruptior, opinionum aliquam verisimilitudinem qualemcumque aut a Spiritu erroris objectam arripientes, aut ipsi sibi fingentes, (ne superbiæ et atafias occasio desit,) miseras in Ecclesiâ Factiones excitant, et innocentium animarum sanguine imbuti contendunt. Nec ulla res est aut opinio tam levis, tam nulli in seipsâ momenti, quin ad perniciosissimæ hæresis occasionem obtendi possit; quod cum acciderit, et nomen ipsum hæresis, et anathemata Ecclesiæ, non rerum ipsarum magnitudine sed rebellionis malignitate æstimari debent. Nonnumquam verò (ut durius aliquanto loquamur,) et in quibusdam rebus, ipsa veritas hæretico animo et ulteriora, quod aiunt, moliente prætensa, plus nocet, quàm infirmitatis error negligentiâ toleratus.

Sed hæc hactenùs: non enim hìc hæresum omnium distinctiones expendere volumus, nam esset is propè infinitus labor; nec res est hujus propositi aut temporis; cum prætereà ex Ecclesiasticis decretis in promptu sit cognoscere, quid de quoque opinionis errore sentire debeamus. Sed nunc antequàm de hôc octavo Articulo finem dicendi faciamus, erit etiam illud animadvertendum, nos ex analogiâ Fidei non modo ea, quæ aut necessaria sint aut hæretica dignoscere, sed etiam ea, quæ ejusmodi sint, ut neque necessaria neque hæretica esse possint. Nam cum Symbolorum confessio, (modo eam rectè et juxta Ecclesiæ sensum fieri intelligatur,) pro fide ipsâ simpliciter et practicè ponatur, hæresis verò per se ipsa et essentialiter sit opinio ea, quæ non modò cum Scripturâ pugnet, verùm etiam Symbolorum fidem aut directè, aut saltem per consequentiam evertat; opinio ejusmodi, cujus neque assertio ex Symboli Articulis necessariò concludi videatur, neque negatio admissa ullam ejusdem Symboli particulam latefactet, nullo modo per se ipsam Articulum fidei conficere poterit: præsertim si neque Scripturarum testimoniis nitatur. Sed evenit plerumque ut mentes hominum religione imbutæ, et ad credendum quàm ad philosophandum promptiores, nec tamen sanctitatis oculum habentes, numio quodam et cæco impetu ad opiniones omnes consuetudinesque eas, quas ipsi adamaverint, non defendendas solùm, sed etiam ab aliis exigendas rapiantur: ut nullus homo fidelius sit, nulla Ecclesia Christiana aut Catholica, nisi quæ in omnibus, tam minimis quàm maximis, præjudicatæ illorum opinioni se conformem præstiteret. Quemadmodùm sæpenumerò evenit in dissentionibus Ecclesiarum. Nam et Græci Latinos, et Latini Græcos propter multas diversasque res perabsurdè hæresis insimulârunt: et nunc in eâ, quæ est inter Latinos, alienatione, multi e nostris Continentales, Contintenales verò ex alterâ parte etiam nostros pro hæreticis immoderato et nimis cæco clamore calumniantur: augentibus deceptionem mutuam partium studiis, cum affectionibus carnis iis, quæ semper in discordiâ fratrum dominantur.

Sed si, partium studiis remotis, veritatem solam sequeremur; si Domini nostri Jesu Christ vocem attenderemus vocantis ad humillimæ et patientissimæ caritatis imitationem; tum certè ex analogiâ Fidei et e testimoniis Scripturarum quæreremus primùm, quid reverà sit ad credendum necessarium; deinde, quid hæreticum: ut hoc firmiter tenere atque defendere, illus propulsare atque refutare possemus. Cætera autem omnia, quæ per se ipsa neque necessaria sunt neque exitiosa Ecclesiæ, collationibus inter se Episcoporum, ratione, longanimitate, caritate, ad profectum et utilitatem tim nostræ, tum etiam totius Ecclesiæ, componere studeremus. Si hic animus esset inter Christianos, facilè Ecclesiæ in pacem et concordiam reducerentur: nec, si hæc principia posita essent, possibile esset, (ut mihi quidem videtur,) concludere, (quæcumque Regum nostrum, aut Episcoporum, aut populis cula fuerit,) aut Ecclesias Britannicas reverâ in hæresim apostaticam incidisse, aut Continentales satis justam habuisse cuasam, cur a Communione nostrâ aut initio recederunt, aut nunc in alienatione persistant.

(1.) Nam primùm quidem, ut if primum ponan, in quo tamquam in cardine res omnis vertitur, difficule esset, et perdifficile, ostendere opinionem Anglorum eam, quâ freti (A.D. MDLXIX.) Bullæ Pii Vti Papæ obtemperare noluêrunt, aut ex analogiâ Fidei, aut Scripturarum testimonio fuisse hæreticam. Nam Romanus Pontifex nimis præcipiti indignatione abreptus, nullâ accusatione formali, nullâ defensione interpositâ, e vulgato potiùs præjudicatæ opinionis rumore, quàm ex accuratâ rerum ipsarum perpensione, Elizabetham Britanniarum Reginam Communione suâ privavit; anathemate tamquam hæreticam damnavit; regnis exuit; omnesque subditos ejus, totasque adeo Apostolicas Ecclesias iidem anathemati subjecit, nisi a Reginâ non animis tantùm, neque in spiritualibus aut in mixtis rebus, sed politicè etiam, atque armis, ad Regem istum Regum et tyrranum Ecclesiarum deficerent. Quâ sententiâ neque iniquior ulla neque impotentior ab ullo unquam Episcopo lata est. Neque enim licet Episcopo vel laicos præsumptione solâ, nullâ accusatione interpositâ, nullâ examinatione rerum, nullâ defensione auditâ, ex plenitudine potestatis Apostolicæ pro hæreticis damnare, bona publicare, privilegia civilia abrogare, ex Ecclesiæ ipsos, unàque omnes, etiam episcopos, ejicere, qui ejusmodi excommunicationem pro ratâ atque validâ habere nolint. Multò verò etiam minùs in Ecclesias Apostolicas totius Imperii Britannici Episcopus Romanus eo jure animadverte poterat, quo nullus ne in laicum quidem legitimus atque ordinarius Episcopus uti potuisset. Cum sit alia ratio Episcoporum inter se dissidentium, alia privatorum hominum cum Episcopo suo, sub cujus jurisdictione consistant. Sed neque de spiritualibus omninò tum res erat. Nihil enim in Bullâ istâ de religione ita explicitè definiebatur, ut propter certi alicujus dogmatis negationem Ecclesiæ nostræ in excommunicationem incurrerent. Sed necessitas imminebat omnibus, laicis, Presbyteris, Episcopis. Ecclesiis denique integris, ut aut “Plenitudini isti Potestatis Apostolicæ” obsequentes, ab obedientiâ Regni deficerent, aut, si in obedientiâ manerent, unà cum Reginâ per implicationem, et ex politicis causis, excommunicationem Papalem sustinerent. Quòd si quis aut ex analogiâ fidei, aut Scripturarum testimonio demonstrare possit, hoc esse pro necessitate Salutis ab omnibus credendum, Papam Romanum Reges regnis suis posse exuere; subditos verò a rege deficere debere, modò id Papa voluerit: si non fecerint, ipsos hæreticos esse: aut hoc, Constitutiones eas, quas de jurisdictione Ecclesiasticâ, aliisque etiam rebus, Magistratus civilis jusserat, Clerus verò Britannicus aut submissione admiserat, aut suffragio comprobârat, ejusmodi fuisse anno Domini MDLXIX, ut proptereà Apostolicas duorum Regnorum Ecclesias a Fide antiquâ in novam atque hæreticam Religionem defecisse, meritò et cum veritate diceretur; cum nulla de iis rebus cum cæteris Catholici orbis Episcopis habita fuisset collatio, aut tractatio, nec ab ullo unquam Episcopo pronuntiatum fuisset, in hôc vel illo Articulo, isto certo tempore, Britanniarum Episcopos a fide defecisse;—qui hæc, inquam, et his similia, aut tum fuisse, aut nunc esse necessaria ad credendum præstiterit; illi sanè fatebimur et fuisse nos, ex quo Papa id judicaverit, hæreticos, et nunc quantâ possumus celeritate ad obedientiam Romanam redire debere.

Sed existimaverit fortassè aliquis, etiamsi concederetur Papam non omnia ritè, atque eo, quo debebant fieri, ordine fecisse, tamen veriores fuisse causas separationis eas, quæ communi hominum opinione et sermone ferantur: et Papam quidem intemperantiâ suâ rem præcipitâsse, et e sanabili insanabile Ecclesiæ vulnus effecisse; causas tamen quæ eum reipsâ et veritate moverent, licèt non formaliter expenderentur, et justas fuisse, et gravissimas: siquidem Elizabetha et ipsa verè hæretica esset, et populum regni sui cum Ecclesiâ in hæresim secum præcipitem traxisset. Sed neque hujusmodi opinio stare poterit, si ad principia ea, quæ a nobis jam suprà posita sunt, referantur. Ut enim præcipua capita recenseamus, in quibus nos hæreticos esse Continentales vulgò vociferantur, inveniemus nihil a nostris negatum, quod aut ex intregritate Symboli necessariò fluere videatur, aut e Scripturarum testimoniis concludi possit.

(2.) Ac maximi quidem momenti est controversia ea, quæ de sacratissimo Eucharistiæ Mysterio utrimque agitatur: in quâ hæresim esse volunt, quod Transubstantiationem negemus. Transubstantionem verò negamus eam, quæ naturales panis et vini substantias tollens, accidentia solummodò post consecrationem relinquat, eaque quasi suspensa, et nullo in subjecto inhærentia: quod quidem neque ad Symbolorum integritatem necessarium est, neque e Scripturâ probari potest. Etenim, si Ecclesia, cum per mysteria formetur, a Regeneratione initium vitæ, a Corpore verò et sanguine Christi sustentationem habeat, (hæc verò per Baptismum et Eucharistiam conferuntur,) necesse est procul dubio, ut et Baptismum Regenerationem, et Eucharistiam Corpus Dominicum esse fateamur. Alioquin cum Sacramentis etiam Ecclesiam tolleremus. Hôc verò posito, panem Eucharisticum in Corpus Dominicum mutari, transelementari, etiam, si quis ita loqui velit, (non enim multùm repugnabimus) transubstantiari, minimè inde conficietur, mutationem necessariò esse ejusmodi, ut naturalis panis substantia aboleatur, corpus verò naturale Christi in vacuum ad annihilatione relictum locum succedat. Nec si negaverit quis istam Scholasticorum subtilitatem metaphysicam in Religionem invehentium, continuò erit pro hæretico habendus: sive enim falsum fuerit illud, sive verum, nullâ tamen necessariâ implicatione cum Symbolorum integritate conjungitur: nec sublato isto, ullus necessariæ fidei Articulus aut directè, aut per consequentiam tolleretur. Est verò, ut diximus, Transubstantiatio ea tantùm credenda, quæ panem verè, sed spiritualiter, et in verum, sed spirituale Dominum corpus mutari affirmet; non ea, quæ naturalem panis substantiam aboleri argumentetur. Nihil enim refert scire, utrùm naturalis panis intereat: hoc tantùm necessariò est credendum, supersubstantialem illum et supernaturalem panem per verba consecrationis accedere. Sed proptereà Transubstantiationem suam, seu potiùs destructionem elementorum, pro Articulo fidei Latini Continentales venditant, quia ipsi sibi philosophando persuasêrunt, nullo modo fieri posse, ut panis in verum Christi Corpus mutetur, nisi per abolitionem naturalis substantiæ panis, naturale etiam Corpus in ejus locum substituatur. Sed cum duæ sint Creationes Dei, una Naturalis, Spiritualis altera; atque illa quidem infirmior, hæc incorruptibilitate perfecta; illa proper spem vanitati subjecta, cum respectu et subordinatione melioris; hæc felicitate æternâ immarcescibilis, cum sit ipsa sibi finis, αὐταρκέστατον οὖσα, καὶ ἀρχιτεχτονικώτατον, καὶ κυριώτατον τῶν τέλων ἁπάντων;—prior illa et naturalis Creatio in novam Creationem mutatione quidem proculdubiò, non tamen Latinorum Transubstantiatione, transit. Sed est, et non est alia, quàm ante sanctificationem fuerat: mutatur, et non mutatur: esse incipit quod non erat anteà, nec tamen desinit esse quod erat anteà: rursus, desinit esse quod erat anteà; non tamen naturalis substantiæ interitu, sed supernaturalis et spiritalis gratiæ superinductione. Nascimur omnes corruptibiles e vetere Adam et ex Hevâ: nati naturalibus nutrimur cibis: atque hæc est creatio prior et naturalis. Ut est vita ipsa et Creatura naturalis, sic etiam sunt naturales panis, et vini, et carnium cibi, qui in utendo pereunt, quique propter naturalem vitam respectu et subordinatione creantur. Renascimur a sæculo Deo ad incorruptionem e novo Adam, Jesu Christo, et ex Ecclesiâ: renati verò spiritualibus vescimur cibis, carne et sanguine Christi, qui ad novæ vitæ sustentationem eamdem vim et respectum habent, quem habebant naturales cibi ad sustentationem prioris. Jam verò hæ Creationes non oppositæ sunt inter se, et separatæ, in suo utraque subjecto, sine ullâ conjunctione, inhærentes: sed Creatio nova in vetere tamquam in proprio subjecto inserta, et quasi superinducta, et superaddita, inhæret, donec sæcularia in æterna transiverint. Non in nihilum redigitur substantia sive essentia pueri, qui ad Baptismum affertur; sed ipsa illa eadem Creatura, sine abolitione essentiæ suæ, in novam Creaturam transit. Verè mutatur; verè in Christum inseritur; verè consepultus est cum Christo; verè etiam fit resurrectionis particeps: nec tamen Regeneratio generationem priorem sustulit, sed reparavit, sed sanctificavit, sed amplificavit, et in perfectionem suam debitam, decretam, prædestinatam, transtulit. Nec nova vita, quæ dehinc incipit, impedimento est, quin vita etiam ea naturalis, cui successit, secum unà perpetuari possit: imo verò potiùs eam, aliquâ saltem ex parte, quasi ad se necessariam requirit: nec respectu substantiæ naturalis, quæ erat in Creaturâ vetere, verum esset aut consentaneum dicere, eam sic mutatam fuisse, ut naturaliter inteririet, aut ex rerum naturaliter existentium numero tolleretur. Manet enim etiam post regenerationem et substantia veteris Creaturæ, et vita naturalis, cum omnibus proprietatibus suis: tantùm veteris culpæ reatus aboletur. Quemadmodum autem est cum eo ipso quod nascitur, quod vivit, quod alitur, ita etiam est cum cibis et alimentis iis, quæ in ejus, quod vivit, sustentationem creantur, ordinantur, præparantur. Ut est respectu Generationis hominum Regeneratio, et immutatio ejus ipsius, quod vivit, ex vetere Creaturâ in Creaturam novam; ita etiam est respectu creationis panis sanctificatio ejus, et conversio ista, quâ ex naturali cibo in cibum supernaturalem transit. Ut id ipsum, quod vescitur pane et vino, et vescendo naturaliter vivit, in novam vitam per salutare Lavacrum, sine interitu prioris, transfertur; ita etiam cibus naturalis, panis et vini, in quo naturalis Creatura vescitur, in supercælestem cibum, quo nova regeneratorum vita sustentetur, per sanctificantem invocationem Spiritûs, sine interitu naturalis substantiæ, transit, permutatur, transelementatur, atque etiam, si quis eo verbo uti velit, transubstantiatur. Quæ cum ita esse possint, restat ut destructionem suam elementorum Romanenses ad veritatem Sacramenti necessariam esse demonstrent, idque Scripturarum testimoniis probari; antequàm totas Ecclesias Dei anathematizantes execrentur proptereà, quia naturales panis et vini substanias etiam post conversionem in Sacramento Eucharistiæ affirment.

Cæteræ verò quæstiones, de quibus contentio esse inter Episcopos communiter existimatur, si ex rerum ipsarum vi et naturâ considerentur, ad praxin potiùs Ecclesiasticam, quàm ad fidem pertinent: cujusmodi sunt præcipua, de Sacrificio Missæ; de Purgatorio; de Indulgentiis; de cultu imaginum et Relliquarium; et de Invocatione Sanctorum. Neque enim de his dogmata erant posita in Symbolo antiquitùs, a quibus aut Romanenses aut nostri negando simpliciter recessêrunt; sed ex ecclesiasticarum consuetudinum et rituum abusu opiniones etiam pravæ succrevêrunt; quas dum nos corrigere apud nosmetipsos statueremus, nullâ alienæ jurisdictionis invasione, non modò non imitationem exempli a fratribus consecuti sumus, verùm etiam ipsi in vehementissimam apud eos hæresum accuasationem incurrimus.

(3.) Ac Missæ quidem sacrificium primùm Romanæ Transubstantionis errore liberavimus: tum etiam ad suum locum in Liturgiis, (Scoticâ præsertim, et Americanâ,) restituimus. Nam cum tria ex omne antiquitate fuissent, et adhuc sint, in celebratione Mysteriorum, hôc ordine; primùm Commemoratio Institutionis Dominicæ cum repetitione verborum et imitatione gestuum, deinde Oblatio Elementorum, tertio loco Invocatio Sancti Spiritûs, ut veniens elementa proposita et jam oblata transmutet; Liturgia Romana sola ex omnibus, (nec ea ut videtur ab initio,) Invocatione sive sublatâ sive omissâ, consummatione consecrationis in ipsam Dominici verbi prolationem rejectâ, Transubstantiatione etiam suâ additâ, novam Oblationi et positionem, et relationem, et significationem effecit. Offerebatur olim, ut posteà offeratur. Sacrificii, et Oblationis, et Consecrationis finis erat præcipuus in omnibus Liturgiis, ut inde Communicatio fieret fidelibus Corporis et sanguis Christi, ad remissionem peccatorum, ad reparationem et incrementum gratiæ, ad fructificationem bonorum operum, et ad immortalitem vitæ. Finis est nunc præcipuus apud Romanenses, ut repetitio quotidiana fiat Oblationis unicæ, quæ oblata est semel in Ligno Crucis, cum Sacerdos verum et naturale Corpus Christi, per destructionem naturalis panis in locum ejus corporaliter substitutum, et sub accidentibus jam sine subjecto pendentibus occultum, et quasi conclusum, Deo Patri in propitiationem mundi manibus suis extollat. Sed nos Transubstantione sublatà, Invocatione post oblationem restitutâ, Oblationem ipsam in pristinum suum locum, et ad eam significationem, quam habebat olim in Liturgiâ, reduximus. In quâ tamen et Agnus Mysticus verè immolatur, et sacrificum fit pro vivis pariter et defunctis propitiatorum. Atque hic ordo Liturgiarum si hæreticus sit, certè cum omnibus non Orientalum solùm sed etiam totius orbis antiqui Liturgiis erramus. Una et sola Romana a cæteris discrepat: nihil autem prorsus vetat, quin vel hanc ipsam eodem, quo cæteras, sensu interpretemur. Rogandi interim sunt illi, ut ex analogiâ fidei et Scripturarum testimonio demonstrent, Oblationem in Eucharistiâ et post perfectam Consecrationem necessariò fieri, et ipsam per se præcipuum esse vel etiam nonnumquam solum, celebrandi finem.

(4.) Similiter Purgatorii dogma ex Ecclesiasticæ consuetudinis depravatione succrevit. Neque verò si vel maximè verum esset, Articulus fidei proptereà esse posset; cum et altissimum sit de eo in Scripturis silentium, et fidei salutaris integritas minimè ejusmodi expletionem requirat. Etsi enim de justis omnibus pariter diceremus, ne ullum quidem vel minimum dolorem illos post mortem sentire posse, (id quod nunquam diximus;) aut etiam si animas omnes usque ad Resurrectionis diem dormire existimaremus, et nihil quemquam sentire, (a quâ opinione quàm longissimè abhorremus,) tamen nullum Symboli Articulum everteremus, nec salutarem fidem aut directè, aut per consequentiam tolleremus. Dignum est verò illud, quod animadvertatur, Beatos Apostolos tantùm ab eo abfuisse, ut fidelium mentes in hujusmodi speculationes inducerent, ut cum sæpissimè de morte, et de Judicio et Resurrectione tractent, totum tamen illud spatium, quod inter hæc medium interjicitur, silentia prætermittant. Somni autem in iis locis similitudinem in silientii mysterium adhibent: quæ similitudo multum in se spei habet, et consolationis: tormenti parùm: tamquam illud solummodò in animo habuerint, ut hortarentur homines respicere in Baptismum, prospicere ad Resurrectionem; cætera aut superflua esse, aut periculosa judicarent.

(5.) Quòd si de Purgatorio ipso Romanensium liceat dubitare, nec dubitatio ista hæresis sit; a fortiori idem etiam licebit de Indulgentiis iis, quæ pro fidelium animabus a cruciatu liberandis adhiberentur.

(6. 7.) De Imaginum et Relliquarium cultu quæstis tota est practica. Et fieri quidem potest ut de his rebus aliquis opinione erret: hæreticas esse vix potest, nisi quis hæreticum laxiore quodam sensu nominârit eum, qui propter ἀταξίαν in ἀδιαφόροις Episcopi exommunicationem incurrerit. Quod ad res ipsas attinet, quodcumque e naturali pietatis affectione sponte suâ et naturaliter profluat, illud quidem omne bonum esse et amabile videtur: formalitates autem vulgi certissimum est in superstitionem idololatriæ Gentilium simillimam degenerare. Nec tamen errore iste et abusus Christianorum eamdem cum verâ et propriâ Idololatriâ definitionem habet, nec ab ullâ unquam Ecclesiâ fuit usque ad hunc diem approbatus; quantumvis certorum hominum annitatur pietas, ut universa Ecclesia Dei in formalis Idololatriæ Apostasim incidisse existimetur.

(8.) De Invocatione Sanctorum idem dicimus. Nam est etiam illud practicum, “Bonum esse invocare;” Nec si quis Invocationes omnimodas errore opinionis tolleret, proptereà hæreticus esse posset. Sed quoniam audivimus sæpe dici, hanc etiam esse Anglorum hæresim, quæ per reprobationem Invocationum Communionem tollat sanctorum; pauca de hôc disserere adjiciemus: quamquam omnia hæc etiam alio loco nobis erunt cum respectu Ecclesiasticæ auctoritatis tractanda. Communio autem Sanctorum non in hôc posita est, ut quis horum vel illorum intercessiones verbis esse petendas existimet, sed in ipsâ illâ conjunctione et reciprocatione, mysticâ quidem, nihilo tamen minùs verâ, quam per fidem et Sacramenta fidei cum Christo Capite, et in Christo etiam inter nosmetipsos habeamus. Non enim est vana vox Domini dicentis “Ego sum vitis, vos palmites;” nec Pauli Apostoli affirmantis, omnes nos esse unum panem, unum Corpus Christi, unum Templum a Spiritu Sancto, imò a Totâ simul Trinitate habitatum. Sed ut unitatis umbras quasdam et imagines videmus in iis rebus, quæ cohærentiâ et conspiratione diversarum partium naturaliter unum esse censentur, ita in Ecclesiâ Catholicâ unitatem et veriorem omni sensibilium unitate, et perfectiorem inesse credimus; quæ et ipsa est imago unitatis Dei. Sequitur verò hinc communionem esse et communicationem partium, ut “id ipsum pro invicem sollicita sint membra, et si quod patiatur unum membrum, compatiantur omnia membra, sive glorietur unum membrum, congaudeant omnia membra.” Et quidem si quis, cum membrum se esse corporis jactet, aut pro se, aut pro fratribus orare negligat, malum eum potius dicere debemus, quàm hæreticum: si vero id ipsum reprehenderit, orare, aut orare permittat, modò pro se quisque oret solummodò, illud improbet, ut etiam pro fratribus orans intercedat, erit etiam isto modo hæreticus, et reverâ Communionem tollet Sanctorum: nisi enim negaret nos alios ab aliorum precibus posse juvari, non inculparet. Rursùs, si quis cætera omnia rectè credens, intercessionis benevolentiam ab alio petere neglexerit, a quod petere debebat, meritò quidem ille intercessionis ejus, quâ juvari potuisset, amissione mulctabitur; nihilo tamen magis erit hæreticus: si verò etiam id ipsum, fratres rogare ut pro nobis orent, et, (quod plus est,) propter id ipsum, omnibus accidentibus (quæ sunt practica) remotis, improbaverit, hæreticus erit nihilominùs quàm is, qui reciprocationem ipsam et communionem tolleret. Quòd si aliquis nec ipse pro aliis intercedere desinat, nec intercessiones pro se fieri negligat, aut contemnat, sed eas ab omnibus summoperè expetat, non tamen consequens erit necessariò, ut is ab omnibus pariter orationum benevolentiam alloquendo petat: sed fortasse a notis tantùm et a præsentibus ipse naturaliter petet; per amicos verò aut per litteras, ab absentibus, ad quos amici aut litteræ possint pervenire; ab aliis per Ecclesiam. Poeticè verò, et Rhetoricè, et spiritualiter animata omnia et inanima, etiam absentes, (eosque vel in corpore, vel extra corpus,) etiam Angelos, idque non cogitatione tantùm cordis, sed etiam verbis prolatis, compellare possumus: idque facimus præsertim, cum simus vehementiore aliquâ mentis commotione exciti; cum extra nos rapiamur; cum meditatione absentia aut spiritalia assequamur: et tamen tum nobiscum veriùs, et cum Deo, quàm cum absentibus corpore colloquimur. Multa autem fiunt in Deo quorum communis vulgi et naturalis sensus rationem reddere minimè possit. Soli intelligunt, qui nôrunt; et qui possunt capere, capiunt: siquidem Beatus Augustinus, aliique, etiam miracula per invocationes Sanctorum concessa commemorârunt. Nec verò aut cum absentibus, aut cum animabus Sanctorum, aut cum Angelis colloqui necessarium omnibus, aut fructuosum, aut etiam sine periculo esse videtur: cum is solus spiritaliter verba proferre possit, qui priùs spiritalem sensum intimâ cordis affectione fuerit assecutus. Cæteri verò, quorum est multitudo maxima, si quid ejusmodi imitatione aliorum proferant, naturaliter, et tamquam naturaliter audientes, et cum multimodis superstitionibus alloquuntur. Nos verò nullam unquam allocutionem aut rogationem reprobavimus, quam fides ea, quæ est de Communione Sanctorum, cum caritate conjuncta, aut naturaliter et rationabiliter e naturali et rationali et sensibili Creaturâ, aut Poeticè aut Rhetoricè aut Spiritualiter e Spirituali elicere possit. Totum illud, quod contra certam quamdam Invocationum Doctrinam, non omnem, definivimus, practicum est, in eum finem solummodò decretum, ut practici abusus ex Ecclesiis nostris legitimâ earumdem Ecclesiarum jurisdictione tollerentur. Non omnem in XXIIdo Articulo de Invocatione Sanctorum Doctrinam, nec quomodocumque limitatam; ne vel ipsius quidem Romanæ Ecclesiæ doctrinam formalem, sed generaliter et practicè Romanensium reprehendimus; id est opinionem eam, quæ certas quasdam Invocationum formalitates tum temporis in omnibus Latinorum Ecclesiis frequentatas, tamquam necessariam religionis partem, pertinaciter defenderet.

Ac diximus quidem jam ea, quæ necessaria esse videbantur, ut ostenderemus in iis rebus, de quibus nonnumquam acerrimè accusamur, integritatem fidei a nobis non esse violatam. Quod etiam in singulis capitibus tractandis multi ex adversariis nostris, iique eminentissimi Scriptores, jam sæpiùs agnovêrunt: sed cum arbitrariam suam Romano-Catholicæ, pro Catholicæ Ecclesiæ auctoritate ponerent, Apostolicas Britanniarum Ecclesias eodem prorsus loco esse censebant, quo turbulentos factiosorum hominum cœtus a legitimis Episcopis excommunicatos, meritò ac jure censuissent. Ita controversias omnes non ex ipsarum rerum vi et naturâ, nec ex conflictione Ecclesiasticarum auctoritatum, sed ex unius Ecclesiæ, Romanæ, definitionibus, et ex arbitrariâ Catholicæ auctoritatis definitione judicabant. Hôc verò modo multa hæretica esse videbantur ejusmodi hominibus, et adhuc videntur, propter Ecclesiasticæ obedientiæ necessitatem, quæ per se ipsa et propriè esse hæretica nemo dixisset. Sed de totâ hâc quæstione alius erit disserendi locus, cum de definitione Ecclesiæ dicamus.

Quod ad alterum partem attinet, id est ad Continentales Latinorum Ecclesias, (non enim de Schismaticis Romanensibus hìc agimus,) facile erit cuiquam ex iis, quæ pro nobis ipsis dicta sunt, judicare, errores earum, quos meritò reprehendimus et dolemus, non tam ex denegatione dogmatum necessariorum, quàm ex depravatione rituum et consuetudinum fluxisse; adeòque corruptelas esse potiùs et abusus practicos, quàm Hæreses. Est verò, ut jam diximus, immanis error et incredibilis insania hæreticorum Protestantium, qui omnes illas Apostolicas Ecclesias, (notris etiam sæpe et Orientalium Ecclesiis adnumeratis,) in hæresim et Apostasim incidisse, easque omnes unâ Babylonem esse affirment: Papam verò Romanum eò usque, non modò odiis insectantur, sed etiam execrantur, ut apud eos hæresis sit plerumque vel dubitâsse, an sit Papa ipsissimus ille Antichristus, quem Beati Johannis Revelatio venturum prænuntiat. Et tamen Papa verè necessariam et essentialem Fidem meliùs longè et fideliùs quàm hæretici Protestantes, vel ipsis his tribus sæculis, quæ post Lutherum et Calvinum venêrunt, testibus, conservavit. Sed orandum est ut et Episcopus Romanus cum Brittanicarum et Orientalum Ecclesiarum Pastoribus, Coepiscopis suis, et hi cum illo in unitatem redeant; et it redintegrata Unitas miseranda Humanæ Reformationis naufragia in portum salutaris fidei et caritatis, et in pacem et obedientiam sub legitimâ et Apostolicâ Hierarchiâ reducat. Amen.


Project Canterbury