Project Canterbury

A Roman Diary
And Other Documents relating to the Papal Inquiry into English Ordinations
MDCCCXCVI.

By T.A. Lacey

New York: Longmans, Green and Co., 1910.


III. Responsio Leonis XIII ad Archiepiscopos Angliae

Illustrissimi ac Reverendissimi Domini,

CUM vestris litteris libellus una nobis est redditus quem vos Constitutioni nostrae obiciendum duxistis, quam de ordinationibus ritu Anglicano actis anno superiori edidimus. Singula, quae profertis, prosequi, alieni officii est. Id tamen non videt nemo, quemadmodum Nos quaestionem de vestris ordinationibus haud aliter potuisse aggredi dirimendam atque ex praescriptis catholici dogmatis, ita quae vos de ipsis ordinationibus, de sacerdotio, de S. Eucharistia et sacrificio profitemini, longe abesse nimirum ab iis quae a Catholica et Romana Ecclesia traduntur. Ex delata Nobis, etsi inmerito, fidei et sacramentorum custodia detrectare officium nequaquam potuimus, quod Nobis est adversus Deum animosque Christi sanguine redemptos: quamobrem meditata iterum diuque causa, nihil cunctandum ulterius iudicavimus, ordinationes ritu vestro actas irritas edicere omninoque nullas. Quamquam tamen, dum ita Nos religioni officii responderemus, spe laetabamur non defuturos qui sententiam nostram aequo animo habituri essent in eamque ituri, celari tamen vos nolumus doluisse etiam quod persuasum erat, sententiam eandem moleste pluribus ferendam esse, qui quum fide bona secus ac nos cogitarent, difficile adducendi essent ut veritatem addiscerent. Praeiudicatae enim opiniones, studia partium, mentium a pueris informatio, ipse denique consuetudinum patriarum amor, quibus ex amplitudine gentis dignitas accedere videatur, mirum quantam in animos vim exerceant, ut facile idcirco pervideremus eos, quibus de re nulla foret adhuc iniecta dubitatio, in deteriorem fere partem iudicium nostrum esse accepturos. Damus namque ultro, homines ab catholica unitate seiunctos alienisque doctrinis a teneris imbutos, quamdiu veritas non apte satis aperteque proponatur, bona sinceraque fide duci posse. Scrutator autem cordium Deus unus est. Id porro solatio nos afficit maxime, studium religionis acre per Britanniam vigere; nec modo in iis qui anglicanis ritibus favent, verum etiam in ceteris plerisque, qui aeque a Catholicis atque ab Anglicanorum corhmunitate dissident. Saepe nobis de hac re confirmavit dilectus filius Noster Westmonasteriensis archiepiscopus; qui multa de vestratum sinceritate rettulit tuendaeque religionis industria, operamque suspexit quae istic datur plurime in eam partem ut religiosa institutio maneat in populo, comprimatur intemperantia potus, morum continentia custodiatur, aequa plebi et opificibus levatio provideatur. Praeclaras hasce dotes moralesque virtutes et catholicas traditiones, quae in vobis adhuc vigent, a vetustate acceptas dum animo reputamus, vehementi incendimur desiderio ut eam demum repetat ecclesiae Christi unitatem, quam maximo emolumento insignique laude, diuturno saeculorum spatio, gens vestra tenuit. Quod si hae nostrae industriae, quae Christi caritatem unice spectant sempiternamque animarum salutem, optatos nondum exitus sunt habiturae, at liceat saltem ad constans precandi studium impense enixeque hortari, quo nihil necesse magis ad unitatem fovendam. Nemo quippe venit ad Christum nisi Pater traxerit eum.

Litteras non ita pridem dedimus ad catholicos universos de Spiritu Sancto exorando, videlicct ut idem Spiritus, cuius est docere omnem veritatem et caritatem Dei diffundere in cordibus, gentes omnes, easque maxime quae Christiano censentur nomine, eodetn fidei et caritatis vinculo coniungat. Quidni illi etiam, qui in vobis sincere adamant divinae obsequi voluntati, hortatione nostra utantur?

Nos quidern vestris occasionem oblatam litteris perlibenter nanciscimur, ut vos ceterosque omnes, qui religiosae unitati student, de propensissima voluntate nostra certiores iterum faciamus. Cor plane nostrum patet ad vos, eo nempe amore impellente, quo Romani Pontifices nationem vestram nullo non tempore sunt prosequuti, quemque Nos Pontifici qui succedet, suavissimae veluti haereditati, transmissuri sumus. Interea, adprecantibus benignissima Christi Matre Maria, Petro Apostolorum Principe, Gregorio et Augustino, quorum opera lux evangelii genti vestrae est invecta, omnipotentem Deum enixe obsecramus, ut divitias in vos bonitatis Suae uberrime effundat.

Ex aedibus Vaticanis, die xx Junii MDCCCXCVII.


Project Canterbury